- Tabla de Contenidos
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
- CAPUT XXVII.
- CAPUT XXVIII.
- CAPUT XXIX.
- CAPUT XXX.
- CAPUT XXXI.
- CAPUT XXXII.
- CAPUT XXXIII.
- CAPUT XXXIV.
- CAPUT XXXV.
- CAPUT XXXVI.
- CAPUT XXXVII.
- CAPUT XXXVIII.
- CAPUT XXXIX.
CAPUT XVIII.
Et judicium ejus utique justum est; quia non quaerit voluntatem suam, sed voluntatem ejus qui eum misit (Ibid., 30). Hoc enim dicens, ad illum hominem voluit referre intentionem nostram, qui voluntatem suam quaerendo, non ejus a quo factus est, non habuit justum judicium de seipso, sed justum judicium habitum est de ipso. Ipse quippe faciens voluntatem suam, non Dei, moriturum se esse non credidit: sed hoc judicium ejus non justum fuit. Denique fecit, et mortuus est; quia judicium Dei justum est. Quod judicium facit Dei Filius non quaerendo voluntatem suam, cum sit etiam hominis filius: non quia ipsius in judicando nulla voluntas est; quis enim hoc insipientissimus dixerit? sed quia non ita est voluntas ejus propria, ut sit a voluntate Patris aliena. Haec isti si cogitarent, non carnalibus cogitationibus sic Trinitatis potestates vel officia gradibus imparibus ordinarent, ut tanquam tres homines inaequalis ac dissimilis dignitatis facerent, tanquam imperatorem Patrem, judicem Filium, advocatum Spiritum sanctum. Secundum quas enim judicat Filius, velut imperiales leges, Patris esse asserunt: in quibus honorem et auctoritatem Filii constituunt judicantis; officiosam vero advocationem et consolationem Spiritus sancti ad dignitatem judicis, hoc est, Dei unigeniti pertinere: tanquam judicis sit dignitas, quod habeat advocatum; sicut imperatoris est dignitas, quod secundum suas imperiales leges judicaturum judicem mittit. Qua sua cogitatione carnali, tamen naturae diversitatem, de qua inter nos et ipsos maxima quaestio est, in his tribus personis demonstrare non possunt. Cum enim ad humanos mores ista referunt, et ab humani generis consuetudine quam cogitando possunt capere non recedunt (animalis enim homo non percipit quae sunt Spiritus Dei [I Cor. II, 14]); quid aliud nos admonent, nisi quia et imperator, et judex, et advocatus, homines sunt? Proinde judex imperatore etiamsi potestate minor est, non minus homo est. Nec minus quam judex homo est advocatus, etiamsi officio videtur judici esse subjectus. Patris ergo et Filii et Spiritus sancti, etiamsi disparem cogitant potestatem, naturam saltem confiteantur aequalem. Quid quod eos deteriore etiam quam humana est, conditione confingunt? Fieri enim potest in rebus humanis, ut qui judex fuerit, etiam imperator fiat: hoc isti in illa Trinitate nec imperatoris unico Filio praestare dignantur. Quod si forte ex humani juris vel consuetudinis formula, majestatis crimen etiam in filio nimium reformidant, advocato certe puto quod concedere debeant ut ad judiciariam potestatem aliquando perveniat. Nec hoc quidem volunt. Deterior ergo est, quod absit, in illa Trinitate, quam in generis humani mortalitate conditio.