- Tabla de Contenidos
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
- CAPUT XXVII.
- CAPUT XXVIII.
- CAPUT XXIX.
- CAPUT XXX.
- CAPUT XXXI.
- CAPUT XXXII.
- CAPUT XXXIII.
- CAPUT XXXIV.
- CAPUT XXXV.
- CAPUT XXXVI.
- CAPUT XXXVII.
- CAPUT XXXVIII.
- CAPUT XXXIX.
CAPUT XXXV.
33. Nunquam sane, ut impietas ista delirat, Pater praescius erat se unigeniti Dei Patrem futurum: quia nunquam non Pater erat, habens Filium coaeternum, et generans sine tempore per quem condidit tempora. Et sicut Deum se non praescivit futurum quod semper erat; sic nec Patrem, quia cum Filio semper erat: nec magno Filio major, nec bono melior; quia non Patri tantum, sed universae Trinitati dictum est, Tu es Deus solus magnus (Psal. LXXXV, 10). Nec de Patre tantum, sed de universa Trinitate recte intelligitur dixisse idem Filius, Nemo bonus, nisi unus Deus (Marc. X, 18); quando eum appellavit magistrum bonum, qui eum nondum intelligebat Deum: tanquam diceret, Si vocas bonum, intellige Deum; nemo enim bonus, nisi unus Deus. Trinitas ergo unus Deus solus magnus et bonus, cui uni et soli, sicut praecipit lex ejus, illa quae latria dicitur servitute servimus.