CAPUT XXXIV.

32. Quod autem in isto sermone subnectunt, Impossibile esse ut unus idemque sit Pater et Filius, generans et nascens; cui testimonium perhibetur, et qui testimonium perhibet; major, et is qui majorem confitetur; is qui ad dexteram sedet aut stat, et is qui sedis dat honorem; qui missus est, et is qui misit; nec discipulus et doctor, ut ipse docuit dicens, «Sicuti docuit me Pater, sic loquor» (Joan. VIII, 28): similis et imitator, et is cujus est similis et quem imitatur; is qui orat, et is qui exaudit; is qui gratias  agit, et is qui benedicit; is qui suscipit mandatum, et is qui dedit mandatum; minister, et praecipiens; supplex, et eminens; subditus, et superior; unigenitus, et ingenitus; sacerdos, et Deus: ex parte aliqua verissime dicunt, sed ea contra Sabellianos, non contra Catholicos dicant. Illi enim unum et eumdem dicunt Filium esse qui Pater est: nos autem Patrem gignentem et Filium genitum duas dicimus esse personas, sed non duas diversasque naturas. Non ergo unus et idem est Pater et Filius, sed unum sunt Pater et Filius. Quod vero major est Pater, non pertinet ad naturam gignentis et geniti, sed hominis et Dei: secundum quam formam suscepti hominis, et ad dexteram Patris sedet vel stat, et orat, et gratias agit, et sacerdos est, et minister est, et supplex est, et subditus est: secundum autem formam Dei, in qua aequalis est Patri, unigenitus est et gignenti coaeternus. Et licet sit primogenitus omnis creaturae, quia in illo condita sunt omnia, priusque ille est genitus quam haec condita; tamen sempiternus est sicut Pater, nec coepit ex tempore. Nam et Patrem rectissime dicimus priorem esse quam universa quae condidit, quamvis genitus non sit. Nihil enim tam primum, quam id ante quod nihil est. Sed sicuti nihil est ante Patrem; ita nihil est ante unigenitum Filium, Patri utique coaeternum. Neque enim quia ille genuit, ille genitus est, ideo est Pater tempore anterior. Nam si inter Patrem gignentem et genitum Filium aliquod tempus est, profecto tempus est ante Filium, et non est jam Filius primogenitus omnia creaturae, quia et tempus utique creatura est: nec omnia per ipsum, si tempus ante ipsum; sed omnia per ipsum (Coloss. I, 15, 16), nullum ergo tempus ante ipsum. Ac per hoc, quemadmodum ignis et splendor qui ex igne gignitur et circumquaque diffunditur, simul esse incipiunt, nec genitus a gignente praeceditur: sic Deus Pater et Deus de Deo Filius esse simul incipiunt, quia pariter sine ullo initio temporis sunt, nec genitus a gignente praeceditur. Et sicut ignis gignens et splendor genitus coaevi sunt; ita Deus Pater gignens et Deus Filius genitus coaeterni sunt. Sed quia iste est de illo, non ille de isto, ideo et mandatum accipit a Patre, cum mandatum ipse sit Patris; et docet eum Pater, cum ipse sit paterna doctrina. Sic enim accipit a Patre vitam, cum sicut Pater ipse sit vita: ita est et Patri similis, ut in nullo sit omnino dissimilis. Testimonium vero cum invicem sibi perhibeant Pater et Filius, quomodo isti alterum eorum faciant testimonium perhibentem, et alterum cui testimonium perhibeatur, ignoro. Nonne Pater dicit, Hic est Filius meus dilectus (Matth. III, 17)? Nonne Filius dicit, Testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater (Joan. VIII, 18)? Cur ergo eos ita distinguunt, ut Patrem dicant cui testimonium perhibetur, et Filium qui perhibet? Cur usque ad ista sunt vani, usque ad ista surdi, usque ad ista caeci? De Patre autem mittente et misso Filio, jam in superioribus hujus disputationis partibus satis abundeque tractatum est.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal