- Tabla de Contenidos
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
- CAPUT XXVII.
- CAPUT XXVIII.
- CAPUT XXIX.
- CAPUT XXX.
- CAPUT XXXI.
- CAPUT XXXII.
- CAPUT XXXIII.
- CAPUT XXXIV.
- CAPUT XXXV.
- CAPUT XXXVI.
- CAPUT XXXVII.
- CAPUT XXXVIII.
- CAPUT XXXIX.
CAPUT XXIII.
19. Filius, inquiunt, adorat et honorat Patrem: Spiritus sanctus adorat et honorat Filium. Hic non opus est scrupulose velle discernere, inter honorare et adorare quid distet: propter formam enim servi dicuntur ista de Filio. Dicant, si possunt, ubi legerint adorari Filium a Spiritu sancto. Quod enim subjiciunt unde hoc probare conentur, quia videlicet scriptum est, Pater, ego te honorificavi super terram, opus quod dedisti mihi consummavi; et de Spiritu sancto, Ille me honorificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis; ad rem de qua agitur non pertinet. Honorat enim omnis qui adorat, non autem adorat omnis qui honorat. Nam et fratres secundum Apostolum invicem se honore praeveniunt (Rom. XII, 10), nec tamen invicem adorant. Alioquin, si honorificare, hoc est adorare; dicant, si placet, quod Filium adoret et Pater, et hoc jubente Filio, qui ei dicit, Honorifica me (Joan. XVII, 4, 5). Quod autem dixit de Spiritu sancto, De meo accipiet, solvit ipse quaestionem: ne putaretur quasi per quosdam gradus sic esse de illo Spiritus sanctus, quomodo est ipse de Patre; cum ambo de Patre, ille nascatur, ille procedat; quae duo in illius naturae sublimitate discernere omnino difficile est: ergo ne hoc putaretur, ut dixi, continuo subjecit, Omnia quae habet Pater mea sunt, propterea dixi, De meo accipiet (Id. XVI, 14, 15). Ita sine dubio intelligi volens quod de Patre accipiat. Sed ideo de ipsius, quia omnia quae habet Pater, ipsius sunt. Haec autem non est divesitatis naturae, sed unius principii commendatio.
20. Secundum hoc, ita Spiritus sanctus non a se ipso loquitur, quia non est a se ipso qui de Patre procedit: sicut nec Filius potest a se facere quidquam, quia nec ipse a se ipso est, sicut jam superius exposui: non quod in omnibus nutum Patris exspectet; non enim ait, Nisi quod viderit Patrem innuentem; sed, quod viderit Patrem facientem (Id. V, 19), secundum ea quae jam disputavimus. Quod autem in omnibus Spiritus sanctus Christi praeceptum exspectet, ut dicunt, legant si possunt. Quod enim dictum est, Non a se loquetur: non est dictum, Quaecumque a me audierit; sed, quaecumque audierit loquetur (Id. XVI, 13). Cur autem dictum sit, paulo ante jam claruit ex ipsius quam commemoravi Domini expositione, ubi ait, Omnia quae habet Pater, mea sunt; propterea dixi, De meo accipiet. Unde autem accipiet, inde est procul dubio quod loquetur; quia inde audit, unde procedit. Scit enim Dei Verbum, procedendo inde unde nascitur Verbum, ita ut sit communiter Spiritus et Patris et Verbi.