- Tabla de Contenidos
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
- CAPUT XXVII.
- CAPUT XXVIII.
- CAPUT XXIX.
- CAPUT XXX.
- CAPUT XXXI.
- CAPUT XXXII.
- CAPUT XXXIII.
- CAPUT XXXIV.
- CAPUT XXXV.
- CAPUT XXXVI.
- CAPUT XXXVII.
- CAPUT XXXVIII.
- CAPUT XXXIX.
CAPUT II.
3. Deinde dicunt eum voluntate et praecepto Patris, coelestia et terrestria, visibilia et invisibilia, corpora et spiritus, ex nullis exstantibus, ut essent, sua virtute fecisse. Ubi ab eis quaerimus, utrum et ipse a Patre ex nullis exstantibus factus sit, hoc est, ex nihilo. Quod si dicere non audebunt; ergo Deus est de Deo, non ex nihilo factus a Deo. Quae res indicat unam et eamdem Patris Filiique naturam. Neque enim homo, pecus, avis, piscis, possunt ejusdem naturae gignere filios, et Deus non potuit. Si autem tanto impietatis abrupto audebunt ire praecipites, ut dicant et unigenitum Filium a Patre ex nihilo constitutum; quaerant per quem factus sit a Patre ex nihilo Filius. Non enim per seipsum fieri potuit, tanquam jam esset antequam fieret, ut esset ipse per quem fieret idem ipse. Et quid opus erat eum fieri qui jam erat? aut quomodo fiebat ut esset, qui jam erat antequam fieret? Porro, si per quem alium a Patre factus est, quis est ipse alius, cum omnia per ipsum facta sint? Si autem a Patre per neminem factus est; quomodo per neminem aliquid a Patre factum est, cum per Filium, hoc est, per ejus Verbum facta sint omnia?