- Tabla de Contenidos
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
- CAPUT XXVII.
- CAPUT XXVIII.
- CAPUT XXIX.
- CAPUT XXX.
- CAPUT XXXI.
- CAPUT XXXII.
- CAPUT XXXIII.
- CAPUT XXXIV.
- CAPUT XXXV.
- CAPUT XXXVI.
- CAPUT XXXVII.
- CAPUT XXXVIII.
- CAPUT XXXIX.
CAPUT PRIMUM.
1. Eorum praecedenti disputationi hac disputatione respondeo, qui cum Dominum nostrum Jesum Christum fatentur quidem Deum, sed Deum verum et cum Patre unum Deum nolunt fateri, duos nobis inducunt deos diversae disparisque naturae; unum verum, alterum non verum: contra illud quod scriptum est, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est (Deut. VI, 4). Hoc enim si de Patre dictum volunt intelligi, sequitur ut Christus non sit Dominus Deus noster. Si autem de Filio, Pater non erit Dominus Deus noster. Si vero de ambobus, profecto Pater et Filius unus est Dominus Deus noster. Ac per hoc illud quod in Evangelio scriptum est, Ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3); hoc eum dixisse accipiendum est, Ut te et quem misisti Jesum Christum cognoscant unum verum Deum. Quia et de Christo dictum est a Joanne apostolo, Ipse est verus Deus et vita aeterna (I Joan. V, 20).
2. Item cum dicunt Christum voluntate Dei et Patris sui ante omnia saecula constitutum, coguntur confiteri Filium Patri esse coaeternum. Si enim aliquando Pater sine Filio fuit, erat ante Filium aliquod tempus, quo Pater sine illo solus fuit. Et quomodo erat ante omnia saecula Filius, ante quem fuit tempus quo sine illo erat Pater? Porro, si ante omnia tempora Filius erat (non enim aliter intelligendum est, In principio erat Verbum; et, Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1, 3); quia et tempus sine aliquibus creaturae motibus non potest esse, et ideo per illum facta confitemur et tempora, per quem facta sunt omnia), procul dubio coaeternus est Patri Filius. Sed voluntate Patris dicunt constitutum, nolentes dicere Deum de Deo aequalem, genitum atque coaeternum. Nusquam autem legunt voluntate Patris Filium ante omnia saecula constitutum. Sed hoc propterea dicunt, ut prior illo videatur voluntas Patris, qua eum constitutum volunt. Et argumentatio eorum talis esse solet: interrogant enim utrum Pater Filium volens an nolens genuerit; ut si responsum fuerit quod volens genuerit, dicant, Prior est ergo voluntas Patris. Quod autem nolens genuerit, quis potest dicere? Sed ut noverint quam inania loquantur, etiam ipsi interrogandi sunt, utrum Deus Pater volens an nolens sit Deus. Non enim audebunt eum dicere, nolle se esse Deum. Si ergo responderint quod volens sit Deus, eo modo illis inferenda est vanitas sua, qua dici potest prior illo esse voluntas ejus: quo quid dicitur stultius?