- Tabla de Contenidos
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
- CAPUT XXVII.
- CAPUT XXVIII.
- CAPUT XXIX.
- CAPUT XXX.
- CAPUT XXXI.
- CAPUT XXXII.
- CAPUT XXXIII.
- CAPUT XXXIV.
- CAPUT XXXV.
- CAPUT XXXVI.
- CAPUT XXXVII.
- CAPUT XXXVIII.
- CAPUT XXXIX.
CAPUT XII.
Audivit, inquiunt, a Patre, «Sede ad dexteram meam,» et ideo sedit ad dexteram Patris: tanquam paterna jussione, non etiam sua id fecerit potestate. Hoc quidem nisi spiritualiter acceptum fuerit, Filio Pater ad sinistram erit. Quid est autem Patris dextera, nisi aeterna illa ineffabilisque felicitas, quo pervenit Filius hominis etiam carnis immortalitate percepta? Nam si ita ut manum Dei Patris, non secundum lineamenta corporis quae in Deo non sunt, sed secundum effectivam virtutem sapienter et fideliter cogitemus, quid intelligemus, nisi ipsum Unigenitum per quem facta sunt omnia? De quo etiam propheta dixit: Et brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII, 1)? Quomodo autem Filius audit Patrem? quomodo dicuntur a Patre multa verba unico Verbo? quomodo transeunter loquitur ei quem stabiliter loquitur? quomodo aliquid temporaliter ei dicit in quo sibi coaeterno jam erant omnia quae congruis quibusque temporibus dicit? Quis haec audeat quaerere? quis valeat invenire? Et tamen, Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam (Psal. CIX, 1): et quia dictum est, ideo factum est. Hoc ergo jam erat in Verbo quod Verbum caro factum est (Joan. I, 14). Et quia in Verbo ante carnem jam erat veraciter, ideo in carne completum est efficaciter: quia in Verbo jam erat sine tempore, ideo in carne completum est suo tempore. In qua carne ascendit in coelum, qui de coelo non recessit etiam cum inde descendit; et in qua sedet ad dexteram Patris brachium Patris; et in qua descensurus est ad judicium in jussu, in voce archangeli, et in tuba Dei (I Thess. IV, 15).