- Tabla de Contenidos
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
- CAPUT XXVII.
- CAPUT XXVIII.
- CAPUT XXIX.
- CAPUT XXX.
- CAPUT XXXI.
- CAPUT XXXII.
- CAPUT XXXIII.
- CAPUT XXXIV.
- CAPUT XXXV.
- CAPUT XXXVI.
- CAPUT XXXVII.
- CAPUT XXXVIII.
- CAPUT XXXIX.
CAPUT XXXVI.
34. Absit autem ut dicamus, humilitatis, non veritatis gratia Filium aliquando sic loqui, ut se Patri subjiciat eumque majorem esse testetur. Novimus quippe in Filio formam servi, non fictam simulatamque, sed veram: propter quem scilicet humanum habitum, et propter quod ipse de Patre, non Pater de illo Deus est, dicit illa omnia, de quibus isti occasionem accipiunt, diversas Patris et Filii credere ac praedicare naturas. Et cum se tanta ista voragine impietatis immergant, nos tanquam opprobrio novi nominis Homousianos vocant. Ita enim sese habet catholicae veritatis antiquitas, ut ei omnes haeretici diversa nomina imponant, cum ipsi sua singula, sicut ab omnibus appellantur, obtineant. Ariani quippe et Eunomiani, non alii haeretici, nos vocitant Homousianos, quia contra eorum errorem, graeco vocabulo ὁμοούσιον defendimus Patrem et Filium et Spiritum sanctum, id est, unius ejusdemque substantiae, vel, ut expressius dicatur, essentiae, quae οὐσία graece appellatur: quod planius dicitur, unius ejusdemque naturae. Et tamen si quis istorum qui nos Homousianos vocant, filium suum non cujus ipse esset, sed diversae diceret esse naturae, exhaeredari se ab eo mallet filius quam hoc putari. Quanta itaque impietate isti caecantur, qui cum confiteantur unigenitum Dei Filium, nolunt ejusdem naturae cujus Pater est confiteri, sed diversae atque imparis et multis modis rebusque dissimilis, tanquam non de Deo natus, sed ab illo de nihilo sit creatus; ac per hoc et ipse creatura sit, gratia filius, non natura? Ecce qui nos quasi macula novi nominis vocant Homousianos, nec se ipsos, cum ista sentiunt, intuentur insanos.