- Tabla de Contenidos
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
- CAPUT XXVII.
- CAPUT XXVIII.
- CAPUT XXIX.
- CAPUT XXX.
- CAPUT XXXI.
- CAPUT XXXII.
- CAPUT XXXIII.
- CAPUT XXXIV.
- CAPUT XXXV.
- CAPUT XXXVI.
- CAPUT XXXVII.
- CAPUT XXXVIII.
- CAPUT XXXIX.
CAPUT XXXIII.
31. Cum itaque fateamur fieri ab Spiritu sancto, quae ab illo fieri commemoraverunt, non est ex eo consequens quod adjungunt: Alium esse a Filio Spiritum sanctum natura et ordine, gradu et affectu, dignitate et potestate, virtute et operatione. Quandoquidem nec hominum diversa natura est, quorum separabilia opera esse possunt, quod Trinitatis esse non possunt. Ordo autem, gradus, affectus, qui invenitur in creaturae disparilitate et infirmitate, nullus est in illa coaeterna et aequali et impassibili Trinitate. Dignitas vero, potestas, virtus, quomodo non aequalis est omnibus, qui et eadem et similiter operantur? Quod enim dicunt eos operatione diversos, hoc omnino falsum esse convicimus.