CAPUT XIII.

Ubi illi minorem volunt videri Filii potestatem, quia in jussu dictus est descensurus. Sed quaerendum est ab eis, jussu cujus. Si Patris, interrogandi sunt iterum, quibus temporalibus verbis jubeat Pater aeterno suo Verbo ut descendat de coelo. Siquidem ipsa Dei jussio quae fiet in tempore suo, jam erat ante omnia tempora in ipso Dei Verbo. Quod si Filius Dei per hoc quod filius hominis est, descendit de coelo; ergo per hoc quod Verbum est, per ipsum jubetur ut descendat de coelo. Nam si non per ipsum Pater jubet, non ergo Pater per suum Verbum jubet: aut aliud erit Verbum per quod jubeatur unico Verbo. Et miror si jam illud unicum erit, si et aliud erit. Factae sunt quidem Patris ad Filium quaedam etiam temporaliter voces, sicut de nube sonuit, Tu es Filius meus dilectus (Matth. III, 17): non tamen ut Filius unigenitus per illas aliquid disceret; sed hi potius quos ita oportebat audire. Ac per hoc etiam ille transeuntium verborum sonus non sine Filio factus est Filio: alioquin non omnia per ipsum facta sunt. Sed numquid, cum jubebitur ut descendat de coelo, talibus sonis et vocibus opus erit, quibus Filius paternam noverit voluntatem? Absit hoc credere.  Quidquid ergo illud erit quod fieri oportebit ad Filium, non faciet Pater nisi per eumdem Filium. Ad ipsum scilicet, quia Filius hominis est et factus est inter omnia. Per ipsum autem, quia Filius Dei est et per illum fiunt a Patre omnia. Si autem quod dictum est, In jussu, in voce archangeli; ipsius archangeli jussum volunt intelligi, sicut verba ipsa videntur sonare: quid eis restat, nisi ut Angelis etiam minorem dicant unigenitum Filium, quorum jussis obedire perhibetur, si jubente minor est cui jubetur? Quamvis quod dictum est, In jussu, in voce archangeli, possit etiam sic intelligi, ut ipsa vox archangeli jussu Dei fieri accipiatur, id est, ut angelus qui tuba Dei esse intelligendus est, a Domino Deo jubeatur emittere vocem suam, quod inferiori creaturae necessarium erit audire, cum Filius Dei descendet de coelo. Ipsa est enim tuba de qua dicit alio loco: Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti (I Cor. XV, 52).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal