- Tabla de Contenidos
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
- CAPUT XXVII.
- CAPUT XXVIII.
- CAPUT XXIX.
- CAPUT XXX.
- CAPUT XXXI.
- CAPUT XXXII.
- CAPUT XXXIII.
- CAPUT XXXIV.
- CAPUT XXXV.
- CAPUT XXXVI.
- CAPUT XXXVII.
- CAPUT XXXVIII.
- CAPUT XXXIX.
CAPUT XV.
Eadem namque sunt opera Patris et Filii, non quod Filius sit idem ipse qui Pater est; sed quia nullum opus est Filii, quod non per eum Pater facit; nec ullum Patris, quod non per Filium simul facientem facit. Quaecumque enim Pater facit, haec eadem Filius similiter facit (Joan. V, 19, 22). Evangelica est et ista sententia, Filii ipsius consequenter ore prolata. Non sunt ergo alia Filii, et alia Patris opera, sed haec eadem: nec dissimiliter fiunt a Filio, sed similiter. Cum autem non alia similia, sed haec eadem fiant a Filio quae fiunt a Patre; quid est, similiter, nisi non dissimili facilitate , non dissimili potestate? Si enim haec eadem quidem ambo faciunt, sed alter altero facilius et potentius, non utique similiter ea facit Filius. Cum vero et haec eadem et similiter, profecto nec alia sunt Filii quam Patris opera, nec operantium est diversa potentia. Nec utique sine Spiritu sancto: neque enim a faciendis amborum operibus ullo modo amborum separabitur Spiritus. Miro itaque eodemque utique divino modo ab omnibus fiunt opera omnium, ab omnibus etiam singulorum. Nam omnium opera sunt coelum et terra omnisque creatura. De Filio quippe dictum est: Omnia per ipsum facta sunt (Id. I, 3). Quis autem ab Spiritu sancto audeat alienare opera quarumlibet creaturarum, quem cernit operari dona sanctorum, de quibus scriptum est: Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult (I Cor. XII, 11)? Postremo, cum sit Christus Dominus omnium (Id. VIII, 6) et super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5); quid ex omnibus negari potest etiam Spiritus sancti opus, qui est ipsum Christum in utero virginis operatus? Cum enim angelo futurum partum sibi nuntianti virgo dixisset, Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco; responsum accepit, Spiritus sanctus superveniet in te (Luc. I, 34, 35). Singulorum autem opera dicuntur, quae ad unamquamque eorum manifestantur pertinere personam. Sicut natus ex virgine non nisi Filius (Matth. I, 20-25): et vox de nube, Tu es Filius meus dilectus, ad solius personam pertinet Patris: et specie corporali, sicut columba, solus apparuit Spiritus sanctus (Id. III, 16, 17). Tamen et illam carnem solius Filii, et illam vocem solius Patris, et illam speciem solius Spiritus sancti, universa Trinitas operata est: non quod invalidus sit unusquisque eorum, sine aliis quod operatur implere; sed non potest operatio esse divisa, ubi non solum aequalis est, verum etiam indiscreta natura: ita ut cum tres sint, et eorum singulus quisque Deus sit, tres tamen dii non sint. Nam et Pater Deus est, et Filius Deus est, et Spiritus sanctus Deus est; nec Filius idem qui Pater est, nec idem Spiritus sanctus qui aut Pater aut Filius; sed Pater semper Pater, et Filius semper Filius, et amborum Spiritus nunquam cuiquam eorum aut Pater aut Filius, sed semper utriusque Spiritus: universa tamen Trinitas unus est Deus. Quis itaque neget, non Patrem, non Spiritum sanctum, sed Filium ambulasse super aquas (Matth. XIV, 25)? Solius enim Filii caro est, cujus carnis illi pedes aquis impositi et per aquas ducti sunt. Absit autem ut hoc sine Patre fecisse credatur; cum de suis operibus universaliter dicat, Pater autem in me manens facit opera sua (Joan. XIV, 10): aut sine Spiritu sancto; cum similiter opus sit Filii, quod ejiciebat daemonia. Illius quippe carnis ad solum Filium pertinentis lingua erat, qua imperabatur daemonibus ut exirent: et tamen dicit, In Spiritu sancto ejicio daemonia (Matth. XII, 28). Item quis nisi solus Filius resurrexit? Quia solus mori potuit, qui carnem habuit: et tamen ab hoc opere, quo solus Filius resurrexit, non erat Pater alienus, de quo scriptum est, Qui suscitavit a mortuis Jesum (Galat. I, 1). An forte se ipse non suscitavit? Et ubi est quod ait, Solvite templum hoc, et triduo suscitabo illud (Joan. II, 19); et quod potestatem se habere dicit ponendi et iterum sumendi animam suam (Id. X, 18)? Quis autem ita desipiat, ut putet Spiritum sanctum resurrectionem hominis Christi non cooperatum, cum ipsum hominem Christum fuerit operatus?