- Tabla de Contenidos
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
- CAPUT XXVII.
- CAPUT XXVIII.
- CAPUT XXIX.
- CAPUT XXX.
- CAPUT XXXI.
- CAPUT XXXII.
- CAPUT XXXIII.
- CAPUT XXXIV.
- CAPUT XXXV.
- CAPUT XXXVI.
- CAPUT XXXVII.
- CAPUT XXXVIII.
- CAPUT XXXIX.
CAPUT XXV.
21. Filius, inquiunt, pro nobis interpellat Patrem; et Spiritus pro nobis postulat Filium. Sicut legunt, quod Filius interpellat Patrem, secundum ea quae superius nos etiam commemorantes disseruimus: ita inveniant unde proferant, quod Spiritus postulet Filium. Quod enim dicit Apostolus, Quid enim oremus, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus: qui autem scrutatur corda, scit quid Spiritus sapiat, quia secundum Deum interpellat pro sanctis (Rom. VIII, 26, 27); quomodolibet isti accipiant (multum enim ad eos est hoc sic accipere, quemadmodum accipiendum est), non est dictum, Interpellat Christum, aut, interpellat Filium: interpellat autem Spiritus sanctus dictum est, quia interpellare nos facit. Sicut Deus dicit, Nunc cognovi (Gen. XXII, 12); quasi ante nesciebat: quod quid est aliud, nisi, Feci ut cognoscas? Inde est et illud Apostoli, Nunc autem cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo (Galat. IV, 9): ne sibi tribuerent quod cognoverant Deum. Sic ergo ait, cogniti a Deo, ut intelligerent quod illos gratia sua Deus fecerit cognitores suos. Secundum istum locutionis modum dictum est, Et nolite contristare Spiritum sanctum Dei (Ephes. IV, 30): hoc est, nolite nos contristare qui secundum Spiritum Dei contristamur ex vobis. Charitate quippe contristabantur, quam diffundebat Spiritus sanctus in cordibus eorum (Rom. V, 5), et per hoc eos de malis fratrum tristes ipse faciebat. Denique idem apostolus, Accepistis, inquit, Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater (Id. VIII, 15): et alibi eumdem sensum commemorans, Misit, inquit, Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem, Abba, Pater (Galat. IV, 6). Quomodo ibi, in quo clamamus, quomodo hic, clamantem, nisi quia clamantem hic ait, clamare facientem? Ut autem secundum ipsorum sensum sic accipiamus clamantem, tanquam non clamare nos faciat, sed ipse clamet; ecce dicendo, Abba, Pater, non interpellat Filium, sed Patrem. Non enim audebunt dicere filium Christi esse Spiritum sanctum: nam utique, ne hoc dicerent, non genitum a Filio, sed factum dicere maluerunt. Non ergo scimus per nos ipsos quid oremus, sicut oportet, sed ipse Spiritus interpellat, id est, interpellare nos facit quae sunt secundum Deum: quod nisi faciat, non oramus, nisi secundum istum mundum, ad explendam concupiscentiam carnis, et concupiscentiam oculorum, et ambitionem saeculi, quae non sunt a Patre, sed ex mundo sunt (I Joan. II, 16). Quamvis nonnulli id quod dictum est, Ipse Spiritus interpellat gemitibus; de spiritu hominis intelligendum arbitrentur.