CAPUT XXVII.

23. Quis autem catholicus dixerit, partem Patris esse Filium, aut, partem Filii  Spiritum sanctum? Quod ita negandum putaverunt, tanquam inter nos et ipsos ulla inde sit quaestio. Ejusdem naturae dicimus esse Trinitatem, non aliquam ibi personam partem cujuspiam nuncupamus. Sed quod ita negant partem Patris esse Filium, ut tamen dicant proprium et dilectissimum, perfectum et plenum unigenitum Filium: quaerendum est ab eis, quos filios suos facit Deus voluntarie, gignens eos verbo veritatis, cum ad eam perfectionem pervenerint, ut perfectiores esse non possint, utrum sint etiam ipsi proprii et dilectissimi, perfecti et pleni filii Dei. Quod si erunt, nec unigenitus ille erit, quia aequales multos habebit; sed tantummodo primogenitus. Si autem non erunt, quomodo accipienda est illius plenitudo atque perfectio, nisi ut sit prorsus gignenti aequalis, et in nullo omnino dissimilis; atque ut id brevius planiusque  dicamus, sint isti filii gratia, ille natura: quia in istis est participatio divinitatis, in illo plenitudo? Quamvis et ille quod suscepit hominem, et Verbum caro factum est (Joan. I, 14), non sit natura, sed gratia: Verbi tamen, quod Patri aequale est, permanente natura. Deinde respondeant, quia non filium, sed primum et praecipuum opus Filii prae caeteris universis dicunt esse Spiritum sanctum, utrum illi filii meliores futuri sint Spiritu sancto, quos voluntarie genuit Pater verbo veritatis (Jacobi I, 18)? Quomodo enim non coguntur hoc dicere, cum procul dubio melius sit filios esse Patris, quam opus Filii? Haec cogitent, et emendent vanas impiasque blasphemias, atque fateantur in illa Trinitate nullam personam, praeter quod Filius manens Deus, homo factus est, omnino esse creaturam, aut aliquid a Deo factum: sed totum quidquid illud est, summum, verum, immutabilem Deum.

24. Absit enim ut, quemadmodum sapiunt, Pater major sit Filio suo, secundum id quod unigenitum Verbum ejus est: sed secundum id quod Verbum caro factum est. Sed quid mirum, quando in eadem carno factus est etiam Angelis minor? Absit ut, quemadmodum blasphemant, incomparabiliter major et melior sit Filius Spiritu sancto: et quod insanissimum est credere, templum minoris sint membra majoris.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal