- Tabla de Contenidos
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
- CAPUT XXVII.
- CAPUT XXVIII.
- CAPUT XXIX.
- CAPUT XXX.
- CAPUT XXXI.
- CAPUT XXXII.
- CAPUT XXXIII.
- CAPUT XXXIV.
- CAPUT XXXV.
- CAPUT XXXVI.
- CAPUT XXXVII.
- CAPUT XXXVIII.
- CAPUT XXXIX.
CAPUT XIX.
Porro Scriptura sancta, quae istos divinos actus non differentia potestatum, sed operum ineffabilitate metitur, advocatum nostrum etiam ipsum judicem novit, dicente apostolo Joanne: Si quis peccaverit, advocatum habemus ad Patrem, Jesum Christum justum (I Joan. II, 1). Quod etiam ipse significat ubi dicit, Rogabo Patrem, et alium advocatum dabit vobis (Joan. XIV, 16). Neque enim esset Spiritus sanctus advocatus alius, nisi hoc esset et Filius. Qui tamen ut inseparabilia sua et Patris opera demonstraret, ait, Cum ipse iero, mittam eum ad vos (Id. XVI, 7): quamvis alio loco dicat, Quem mittet Pater in nomine meo (Id. XIV, 26). Ubi ostenditur quod et Pater et Filius miserint Spiritum sanctum. Sicut ostenditur per prophetam quod et Pater et Spiritus sanctus miserint Filium. Nam quis nisi Filius per Isaiam adventum suum praenuntians dicit: Audite me, Jacob, et Israel, quem ego vocabo: ego sum primus, et ego in aeternum; et manus mea fundavit terram, dextera mea solidavit coelos; vocabo illos, et astabunt simul, convenient etiam universi, et audient: quis illis nuntiavit haec? Diligens autem te, feci voluntatem tuam super Babylonem, ut tollatur semen Chaldaeorum. Ego locutus sum, ego vocavi, adduxi illum, et prosperam viam ejus feci. Convenite ad me, et audite ista; nec enim ab initio in obscuro locutus sum: cum fiebant ibi eram, et nunc Dominus misit me et Spiritus ejus (Isai. XLVIII, 12-16)? Quid evidentius? Ecce ipse se dicit missum ab Spiritu sancto, qui fundavit terram, et solidavit coelum. Ubi agnoscitur Unigenitus per quem facta sunt omnia. Consolatorem vero, quod officium tanquam personae infimae in illa Trinitate isti Spiritui sancto deputant, Deum dicit Apostolus, sicut in Epistola ejus legimus ad Corinthios: Is qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in praesentia Titi (II Cor. VII, 6). Sanctorum ergo Deus est consolator. Ipsi quippe sunt humiles: unde tres illi viri in camino dicunt, Benedicite, sancti et humiles corde, Dominum (Dan. III, 87). Deus est itaque Spiritus sanctus qui consolatur humiles. Proinde isti, aut quod nolunt, fateantur Deum esse Spiritum sanctum: aut si hoc de Patre, vel de Filio dictum ab Apostolo volunt accipi, desinant consolationis tanquam munere proprio separare a Patre et a Filio personam Spiritus sancti.