CAPUT XXXI.

29. Nam per Filium glorificari Patrem, quis negat? Sed et Filium glorificari per Patrem, negare quis audeat: cui dicit ipse Filius, Glorifica me; cui etiam dicit, Ego te glorificavi (Joan. XII, 28, et XVII, 5, 4)? Glorificare autem, et honorificare, et clarificare, tria quidem verba, sed res una est, quod graece dicitur δοξάζειν: interpretum autem varietate, aliter atque aliter positum est in latino.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal