CAPUT IV.

Hic autem etiam hoc potest intelligi, ut eo ipso a Patre Filius missus esse dicatur, quod Filius hominibus apparuit in carne, non Pater. Quis enim mittitur illo ubi est? Ubi autem non est Sapientia Dei, quod est Christus, de qua legitur: Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1)? Cum ergo ubique sit etiam Filius, quo mittendus fuerat ubi non erat, nisi apparendo sicut non apparebat? Quanquam et Spiritum sanctum missum legamus, qui certe in unitatem personae suae naturam non assumpsit humanam. Nec a solo Filio missus est, sicut scriptum est, Cum ego iero, mittam illum ad vos (Joan. XVI, 7); sed a Patre quoque, sicut scriptum est, Quem mittet Pater in nomine meo (Id. XIV, 26). Ubi ostenditur quod nec Pater sine Filio, nec Filius sine Patre misit Spiritum sanctum, sed eum pariter ambo miserunt. Inseparabilia quippe sunt opera Trinitatis. Solus Pater non legitur missus, quoniam solus non habet auctorem a quo genitus sit, vel a quo procedat. Et ideo non propter naturae diversitatem, quae in Trinitate nulla est, sed propter ipsam auctoritatem solus Pater non dicitur missus. Non enim splendor aut fervor ignem; sed ignis mittit, sive splendorem, sive fervorem. Quamvis haec longe sint dissimilia; nec inveniatur aliquid vel in spiritualibus vel in corporalibus creaturis, quod ei Trinitati, quae Deus est, merito conferatur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal