CAPUT IX.

7. Item sequuntur et dicunt: Is et in cruce pendens, voluntate et praecepto Patris, carnem humanam quam de sancta virgine Maria suscepit, in manus hominum dereliquit, et divinitatem suam in manus Patris commendavit, dicens: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XIII, 46). Quia Maria moriturum corpus peperit, Deus autem immortalis immortalem Filium genuit. Ergo mors Christi non diminutio est divinitatis, sed depositio corporis. Sicuti enim generatio ejus ex virgine non fuit corruptio dealitatis , sed susceptio corporis; ita et in morte ipsius non fuit passio et defectio dealitatis ipsius, sed separatio carnis ipsius. Sicuti enim qui indumentum conscindit, induto facit injuriam; ita et qui carnem ipsius crucifixerunt, divinitati ipsius contumeliam intulerunt. Ecce in quibus verbis suis omnino manifestant negare se, quod ad unitatem personae Christi etiam humana anima pertineat; sed in Christo carnem et divinitatem tantummodo confiteri. Quandoquidem cum penderet in ligno, illud ubi ait, Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, divinitatem ipsam volunt eum intelligi commendasse Patri, non humanum spiritum, quod est anima.  Merito in ista ipsa disputatione superius, ubi voluerunt intelligi Christum Patris voluntatem fecisse, non suam, hinc eum minoris atque diversae putantes esse naturae, illud commemorarunt quod ait, Pater, transeat a me calix iste; non tamen quod ego volo, sed quod tu vis: illud autem noluerunt quod ait, Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 39, 38). Audiant ergo ista commemorantibus nobis: Tristis est anima mea usque ad mortem; Potestatem habeo ponendi animam meam (Joan. X, 18); Majorem hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis (Id. XV, 13): et quod de illo intellexerunt Apostoli prophetatum, Quoniam non derelinques animam meam in inferno (Psal. XV, 10; Act. II, 31, et XIII, 35). Et his atque hujusmodi sanctarum Scripturarum testimoniis non resistant, fateanturque Christum, non tantum carnem, sed animam quoque humanam Verbo unigenito coaptasse; ut esset una persona, quod Christus est, Verbum et homo: sed ipse homo, anima et caro; ac per hoc Christus Verbum anima et caro. Et ideo sic intelligendus geminae substantiae, divinae scilicet et humanae, ut ipsa humana ex anima constet et carne. Aut si eo moventur quod scriptum est, Verbum caro factum est (Joan. I, 14); nec illic anima nominata est: intelligant carnem pro homine positam, a parte totum significante locutionis modo; sicuti est, Ad te omnis caro veniet (Psal. LXIV, 3): item, Ex operibus Legis non justificabitur omnis caro (Rom. III, 20). Quod apertius alio loco dixit, Ex Lege nemo justificabitur (Galat. III, 11): itemque alio, Non justificatur homo ex operibus Legis (Id. II, 16). Ita ergo dixit, Omnis caro; ac si diceret, Omnis homo. Sic itaque dictum est, Verbum caro factum est; ac si diceretur, Verbum homo factum est. Verumtamen isti cum ejus solam humanam carnem velint intelligi hominem Christum; non enim negabunt hominem, de quo apertissime dicitur, Unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5): miror quod nolint consentire, propter hanc humanam quomodocumque naturam dici potuisse, Pater major me est; non propter illam de qua dictum est, Ego et Pater unum sumus. Quis enim ferat, si quantuscumque homo dicat, Ego et Deus unum sumus? Et quis non accipiat, si homo dicat, Deus major me est? Quale illud est quod ait beatus Joannes: Major est Deus corde nostro (I Joan. III, 20).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal