CAPUT XXXII.

34. Nec qui resurrectionem carnis negant. Nec eos audiamus, qui carnis resurrectionem futuram negant, et commemorant quod ait apostolus Paulus, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt; non intelligentes quod ipse dicit Apostolus, Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Cum enim hoc factum fuerit, jam non erit caro et sanguis, sed coeleste corpus . Quod et Dominus promittit, cum dicit, Neque nubent, neque uxores ducent, sed erunt aequales Angelis Dei (Matth. XXII, 30). Non enim jam hominibus, sed Deo vivent, cum aequales Angelis facti fuerint. Immutabitur ergo caro et sanguis, et fiet corpus coeleste et angelicum. Et mortui enim resurgent incorrupti, et nos immutabimur (I Cor. XV, 50-53): ut et illud verum sit, quod resurget caro; et illud verum sit, quod caro et sanguis regnum Dei non possidebunt.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal