- Tabla de Contenidos
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
- CAPUT XXVII.
- CAPUT XXVIII.
- CAPUT XXIX.
- CAPUT XXX.
- CAPUT XXXI.
- CAPUT XXXII.
- CAPUT XXXIII.
CAPUT III.
3. Daemones quomodo in coelestibus sunt, et rectores tenebrarum. Sic et Apostolus dicit, quod in semetipso pugnat adversus potestates exteriores. Ait enim: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates hujus mundi, rectores harum tenebrarum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12). Coelum enim dicitur et iste aer, ubi venti et nubes et procellae et turbines fiunt; sicut etiam Scriptura dicit multis locis, Et intonuit de coelo Dominus (Psal. XVII, 14); et, aves coeli (Psal. VIII, 9); et, volatilia coeli (Matth. VI, 26); cum manifestum sit aves in aere volare. Et nos in consuetudine hunc aerem coelum appellamus: nam cum de sereno vel nubilo quaerimus, aliquando dicimus, Qualis est aer? aliquando, Quale est coelum? Hoc dixi, ne quis existimet ibi habitare mala daemonia, ubi solem et lunam stellas Deus ordinavit. Quae mala daemonia ideo Apostolus appellat spiritualia, quia etiam mali angeli in Scripturis divinis spiritus appellantur. Ideo autem rectores harum tenebrarum eos dicit, quoniam peccatores homines tenebras appellat, quibus isti dominantur. Ideo et alio loco dicit, Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8): quia ex peccatoribus justificati erant. Non ergo arbitremur in summo coelo habitare diabolum cum angelis suis, unde lapsum esse credimus.