CAPUT XXVII.

29. Nec audiendi negantes judicium futurum. Nec eos audiamus, qui negant diem judicii futurum, et commemorant quod in Evangelio scriptum est, eum qui credit in Christum, non judicari; qui autem non credit in illum, jam judicatum esse (Joan. III, 18). Dicunt enim: Si et ille qui credit, non veniet in judicium, et ille qui non credit, jam judicatus est; ubi sunt quos judicaturus est in die judicii? Non intelligunt sic loqui Scripturas, ut praeteritum tempus pro futuro tempore insinuent: sicut supra diximus, quod Apostolus dixit de nobis, quod simul nos sedere fecit in coelestibus, nondum factum est; sed quia certissime est futurum, ita dictum est quasi jam factum sit. Sicut et ipse Dominus discipulis dixit, Omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis (Id. XV, 15): et paulo post dicit, Multa habeo vobis dicere; sed non potestis illa portare modo (Id. XVI, 12). Quomodo ergo dixerat, Omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis, nisi quia illud quod per Spiritum sanctum certissime facturus erat, quasi jam fecisset, locutus est? Sic ergo cum audimus, Qui credit in Christum, non veniet in judicium; intelligamus quia non veniet ad damnationem. Dicitur enim judicium pro damnatione, sicut dicit Apostolus, Qui non manducat, manducantem non judicet (Rom. XIV, 3): id est, non de illo male existimet. Et Dominus dicit; Nolite judicare, ne judicetur de vobis (Matth. VII, 1). Non enim tollit nobis intelligentiam judicandi, cum et propheta dicat, Si vere justitiam diligitis, recta judicate, filii hominum (Psal. LVII, 2); et ipse Dominus dicat, Nolite judicare personaliter, sed justum judicium judicate (Joan. VII, 24). Sed illo loco ubi vetat judicare, illud admonet, ne damnemus aliquem, cujus vel cogitatio nobis non est aperta, vel nescimus qualis postea sit futurus. Sic ergo cum dixit, ad judicium non veniet; hoc dixit, quia non veniet ad damnationem. Qui autem non credit, jam judicatus est (Id. III, 18); hoc dixit, quia jam damnatus est praescientia Dei, qui novit quid immineat non credentibus.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal