- Tabla de Contenidos
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
- CAPUT XXVII.
- CAPUT XXVIII.
- CAPUT XXIX.
- CAPUT XXX.
- CAPUT XXXI.
- CAPUT XXXII.
- CAPUT XXXIII.
CAPUT X.
11. Filius Dei propter nos homo factus. Liberum arbitrium. Quod si forte adhuc propter aegritudines animae, quas de saeculi amore concepit, nec gustare sumus idonei quam dulcis est Dominus, vel credamus divinae auctoritati, quam voluit esse in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, sicut Apostolus loquitur (Rom. I, 3). Omnia enim per ipsum facta sunt, sicut in Evangelio scriptum est, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Qui nostrae imbecillitatis misertus est; quam imbecillitatem non ejus opere, sed nostra voluntate meruimus. Nam Deus hominem inexterminabilem fecit (Sap. II, 23), et ei liberum voluntatis arbitrium dedit. Non enim esset optimus, si Dei praeceptis necessitate, non voluntate serviret. Facile est omnino, quantum existimo: quod intelligere nolunt, qui catholicam deseruerunt fidem, et christiani vocari volunt. Nam si nobiscum fatentur naturam nostram non sanari nisi recte faciendo; fateantur eam non infirmari nisi peccando. Et ideo non est credendum animam nostram hoc esse quod Deus est: quia si hoc esset, nec sua voluntate, nec aliqua necessitate in deterius mutaretur ; quoniam omni modo incommutabilis intelligitur Deus, sed ab eis qui non in contentione et aemulatione et vanae gloriae cupiditate amant loqui quod nesciunt, sed humilitate christiana sentiunt de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerunt eum (Sap. I, 1). Hanc ergo imbecillitatem nostram suscipere dignatus est Filius Dei, et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14): non quia aeternitas illa mutata est, sed quia mutabilem creaturam mutabilibus hominum oculis ostendit, quam incommutabili majestate suscepit.