- Tabla de Contenidos
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
- CAPUT XXVII.
- CAPUT XXVIII.
- CAPUT XXIX.
- CAPUT XXX.
- CAPUT XXXI.
- CAPUT XXXII.
- CAPUT XXXIII.
CAPUT PRIMUM.
1. Corona vincentibus promissa. Adversarius diabolus auxilio Christi vincitur. Corona victoriae non promittitur nisi certantibus. In divinis autem Scripturis assidue invenimus promitti nobis coronam, si vicerimus. Sed ne longum sit multa commemorare, apud apostolum Paulum manifestissime legitur: Opus perfeci, cursum consummavi, fidem servavi; jam superest mihi corona justitiae (II Tim. IV, 7, 8). Debemus ergo cognoscere quis sit ipse adversarius, quem si vicerimus coronabimur. Ipse est enim quem Dominus noster prior vicit, ut etiam nos in illo permanentes vincamus. Et Dei quidem Virtus atque Sapientia, et Verbum per quod facta sunt omnia, qui Filius Dei unicus est, super omnem creaturam semper incommutabilis manet. Et quoniam sub illo est creatura etiam quae non peccavit, quanto magis sub illo est omnis creatura peccatrix? Ergo quoniam sub illo sunt omnes sancti Angeli, multo magis sub illo sunt omnes praevaricatores angeli, quorum diabolus princeps est. Sed quia naturam nostram deceperat, dignatus est unigenitus Dei Filius ipsam naturam nostram suscipere, ut de ipsa diabolus vinceretur, et quem semper ipse sub se habet, etiam sub nobis eum esse faceret. Ipsum significat dicens: Princeps hujus mundi missus est foras (Joan. XII, 31). Non quia extra mundum missus est, quomodo quidam haeretici putant: sed foras ab animis eorum qui cohaerent verbo Dei, et non diligunt mundum, cujus ille princeps est; quia dominatur eis qui diligunt temporalia bona, quae hoc mundo visibili continentur: non quia ipse dominus est hujus mundi, sed princeps cupiditatum earum quibus concupiscitur omne quod transit; ut ei subjaceant qui negligunt aeternum Deum, et diligunt instabilia et mutabilia. Radix enim est omnium malorum cupiditas; quam, quidam appetentes, a fide erraverunt, et inseruerunt se doloribus multis (I Tim. VI, 10). Per hanc cupiditatem regnat in homine diabolus, et cor ejus tenet. Tales sunt omnes qui diligunt istum mundum. Mittitur autem diabolus foras, quando ex toto corde renuntiatur huic mundo. Sic enim renuntiatur diabolo, qui princeps est hujus mundi, cum renuntiatur corruptelis, et pompis, et angelis ejus. Ideoque ipse Dominus jam triumphantem naturam hominis portans, Scitote, inquit, quia ego vici mundum (Joan. XVI, 33).