CAPUT XXVI.

28. Nec negantes Christum sedere ad dexteram Patris. Dextera et sinistra Dei quid sit. Nec eos audiamus, qui negant ad dexteram Patris sedere Filium. Dicunt enim: Numquid Deus Pater habet latus dextrum aut sinistrum, sicuti corpora? Nec nos hoc de Deo Patre sentimus: nulla enim forma corporis Deus definitur  atque concluditur. Sed dextera Patris est beatitudo perpetua, quae sanctis promittitur ; sicut sinistra ejus rectissime dicitur miseria perpetua, quae impiis datur: ut non in ipso Deo, sed in creaturis hoc modo, quo diximus, intelligatur dextera et sinistra. Quia et corpus Christi, quod est Ecclesia,  in ipsa dextera, hoc est in ipsa beatitudine futurum est, sicut Apostolus dicit, quia et simul nos suscitavit, et simul sedere fecit in coelestibus (Ephes. II, 6). Quamvis enim corpus nostrum nondum ibi sit, tamen spes nostra jam ibi est. Propterea et ipse Dominus post resurrectionem jussit discipulis quos piscantes invenit, ut in dexteram partem mitterent retia. Quod cum fecissent, ceperunt pisces, qui omnes magni erant (Joan. XXI, 6-11), id est, justos significabant, quibus dextera promittitur. Hoc significat, quod etiam in judicio dixit se agnos ad dexteram, haedos autem ad sinistram esse positurum (Matth. XXV, 33).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal