- Tabla de Contenidos
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
- CAPUT XXVII.
- CAPUT XXVIII.
- CAPUT XXIX.
- CAPUT XXX.
- CAPUT XXXI.
- CAPUT XXXII.
- CAPUT XXXIII.
CAPUT VI.
6. Corpus castigandum, ut diabolus et mundus vincantur. Docet itaque Apostolus ipse, dicens: Non sic pugno, quasi aerem caedens; sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans, ipse reprobus inveniar (I Cor. IX, 26, 27). Item dicit: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (Id. XI, 1). Quare intelligendum est, etiam ipsum Apostolum in semetipso triumphasse de potestatibus hujus mundi, sicut de Domino dixerat (II Cor. II, 14, et Coloss. II, 15), cujus se imitatorem esse profitetur. Imitemur ergo et nos illum, sicut hortatur, et castigemus corpus nostrum, et in servitutem redigamus, si mundum volumus vincere. Quia per illicitas delectationes suas et pompas et perniciosam curiositatem nobis dominari potest hic mundus, id est, ea quae in hoc mundo perniciosa delectatione colligant amatores rerum temporalium, et diabolo atque angelis ejus servire cogunt: quibus omnibus si renuntiavimus, redigamus in servitutem corpus nostrum.