- Tabla de Contenidos
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
- CAPUT XXVII.
- CAPUT XXVIII.
- CAPUT XXIX.
- CAPUT XXX.
- CAPUT XXXI.
- CAPUT XXXII.
- CAPUT XXXIII.
CAPUT XXV.
27. Nec negantes corpus Christi sublatum in coelum. Nec eos audiamus, qui negant ipsum corpus secum levasse in coelum Dominum nostrum, et commemorant in Evangelio quod scriptum est, Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit (Joan. III, 13); et dicunt, quia corpus non descendit de coelo, non potuisse ascendere in coelum. Non enim intelligunt, quoniam corpus non ascendit in coelum: Dominus enim ascendit, corpus autem non ascendit, sed levatum est in coelum illo levante qui ascendit. Si enim quis descendat, verbi gratia, de monte nudus, cum autem descenderit, vestiat se, et vestitus iterum ascendat, recte utique dicimus, Nemo ascendit, nisi qui descendit: nec vestem consideramus quam secum levavit, sed ipsum qui vestitus est, solum dicimus ascendisse.