CAPUT II.

2. Quomodo vincitur diabolus. Vincuntur invisibiles potestates, ubi vincuntur cupiditates. Multi autem dicunt: Quomodo possumus vincere diabolum quem non videmus? Sed habemus magistrum, qui nobis demonstrare dignatus est quomodo invisibiles hostes vincantur. De illo enim dicit Apostolus: Exuens se carne, principatus et potestates exemplavit, fiducialiter triumphans eos in semetipso (Coloss. II, 15). Ibi ergo vincuntur inimicae nobis invisibiles potestates, ubi vincuntur invisibiles cupiditates: et ideo quia in nobis ipsis vincimus temporalium rerum cupiditates, necesse est ut in nobis ipsis vincamus et illum qui per ipsas cupiditates regnat in homine. Quando enim dictum est diabolo, Terram manducabis; dictum est peccatori, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 14, 19). Datus est ergo in cibum diabolo peccator . Non simus terra, si nolumus manducari a serpente. Sicut enim quod manducamus, in nostrum corpus convertimus,  ut cibus ipse secundum corpus hoc efficiatur quod nos sumus: sic malis moribus per nequitiam et superbiam et impietatem hoc efficitur quisque quod diabolus, id est, similis ejus; et subjicitur ei, sicut subjectum est nobis corpus nostrum. Et hoc est quod dicitur, manducari a serpente. Quisquis itaque timet illum ignem qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41), det operam triumphare de illo in semetipso. Eos enim qui foris nos oppugnant, intus vincimus, vincendo concupiscentias per quas nobis dominantur. Et quos invenerint sui similes, secum ad poenas trahunt.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal