CAPUT XXI.

23. Nec audiendi qui solum corpus a Verbo susceptum dicunt. Nec eos audiamus, qui solum corpus humanum susceptum esse dicunt a Verbo Dei, et sic audiunt quod dictum est, Et Verbum caro factum est, ut negent illum hominem vel animam vel aliquid hominis habuisse, nisi carnem solam. Errant enim multum; nec intelligunt ideo carnem solam nominatam esse in eo quod dictum est, Verbum caro factum est, quia hominum oculis, propter quos facta est illa susceptio, caro sola potuit apparere. Nam si absurdum est et valde indignum ut humanum spiritum homo ille non habuerit, sicut superius tractavimus; quanto magis absurdum et indignum est ut nec spiritum, nec animam habuerit, et hoc solum habuerit quod etiam in pecoribus vilius est et extremius, id est corpus? A nostra ergo fide etiam ista impietas excludatur, totumque hominem atque perfectum a Verbo Dei susceptum esse credamus.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal