- Tabla de Contenidos
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
- CAPUT XXVII.
- CAPUT XXVIII.
- CAPUT XXIX.
- CAPUT XXX.
- CAPUT XXXI.
- CAPUT XXXII.
- CAPUT XXXIII.
CAPUT XXIV.
26. Non audiendi, qui negant tale corpus Domini resurrexisse, quale fuerat sepultum. Nec eos audiamus, qui negant tale corpus Domini resurrexisse, quale positum est in monumento. Si enim tale non fuisset, non ipse dixisset post resurrectionem discipulis: Palpate, et videte, quoniam spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39). Sacrilegum est enim credere Dominum nostrum, cum ipse sit Veritas, in aliquo fuisse mentitum. Nec nos moveat quod clausis ostiis subito eum apparuisse discipulis scriptum est (Joan. XX, 26), ut propterea negemus illud fuisse corpus humanum, quia contra naturam hujus corporis videmus esse per clausa ostia intrare. Omnia enim possibilia sunt Deo (Matth. IX, 26). Nam et ambulare super aquas contra naturam hujus corporis esse manifestum est; et tamen non solum ipse Dominus ante passionem ambulavit, sed etiam Petrum ambulare fecit (Id. XIV, 25, 29). Ita ergo et post resurrectionem de corpore suo fecit quod voluit. Si enim potuit ante passionem clarificare illud sicut splendorem solis (Id. XVII, 2); quare non potuit et post passionem ad quantam vellet subtilitatem in temporis momento redigere, ut per clausa ostia posset intrare?