CAPUT XII.

13. Christiana fides ubique viget et vincit. Itaque jam et masculi et feminae, et omnis aetas, et omnis hujus saeculi dignitas ad spem vitae aeternae commota est . Alii neglectis temporalibus bonis convolant ad divina. Alii cedunt eorum virtutibus qui haec faciunt, et laudant quod imitari non audent. Pauci autem adhuc murmurant, et inani livore torquentur; aut qui sua quaerunt in Ecclesia, quamvis videantur catholici, aut ex ipso Christi nomine gloriam quaerentes haeretici, aut peccatum impietatis suae defendere cupientes Judaei, aut curiositatem vanae licentiae  perdere timentes Pagani. Sed Ecclesia catholica per totum orbem longe lateque diffusa, impetus eorum prioribus temporibus frangens, magis magisque roborata est; non resistendo, sed perferendo. Nunc vero insidiosas eorum quaestiones fide irridet, diligentia discutit, intelligentia dissolvit: criminatores palearum suarum non curat;  quia tempus messis, et tempus arearum, et tempus horreorum caute diligenterque distinguit: criminatores autem frumenti sui, aut errantes corrigit, aut invidentes inter spinas et zizania computat.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal