- Tabla de Contenidos
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
- CAPUT XXVII.
- CAPUT XXVIII.
- CAPUT XXIX.
- CAPUT XXX.
- CAPUT XXXI.
- CAPUT XXXII.
- CAPUT XXXIII.
CAPUT XIX.
21. Nec negantes Christum habuisse mentem hominis. Nec eos audiamus, qui Trinitatem quidem in una aeterna substantia confitentur; sed hominem ipsum, qui temporali dispensatione susceptus est, audent dicere non habuisse hominis mentem, sed solam animam et corpus. Hoc est dicere, Non fuit homo, sed membra corporis habebat humana. Animam enim et corpus habent et bestiae, sed rationem non habent, quae mentis est propria. Sed si exsecrandi sunt illi qui eum negant humanum corpus habuisse, quod est infimum in homine; miror quod isti non erubescunt, qui hoc eum negant habuisse quod est optimum in homine. Multum enim lugenda est mens humana, si vincitur a corpore suo: si quidem in illo homine non reformata est, in quo ipsum corpus humanum jam dignitatem formae coelestis accepit. Sed absit ut hoc credamus, quod confinxit temeraria caecitas et superba loquacitas.