- Tabla de Contenidos
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
- CAPUT XXVII.
- CAPUT XXVIII.
- CAPUT XXIX.
- CAPUT XXX.
- CAPUT XXXI.
- CAPUT XXXII.
- CAPUT XXXIII.
CAPUT XX.
22. Nec dicentes illum hominem non aliter susceptum a Sapientia Dei ac caeteros sanctos, qui sapientes fiunt. Nec eos audiamus, qui sic dicunt ab illa aeterna Sapientia susceptum esse hominem, qui de virgine natus est, quomodo et alii homines ab ea sapientes fiunt, qui perfecte sapientes sunt. Nesciunt enim proprium illius hominis sacramentum, et putant hoc solum eum plus habuisse inter caeteros beatissimos, quod de virgine natus est. Quod ipsum si bene considerent, fortassis credant ideo illum hoc praeter caeteros meruisse, quod aliquid proprium praeter caeteros habet etiam ista susceptio. Aliud est enim sapientem tantum fieri per Sapientiam Dei, et aliud ipsam personam sustinere Sapientiae Dei. Quamvis enim eadem natura sit corporis Ecclesiae, multum tamen distare inter caput et membra caetera quis non intelligat? Si enim Ecclesiae caput est homo ille, cujus susceptione Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; membra caetera sunt omnes sancti, quibus perficitur et completur Ecclesia. Quomodo ergo anima totum corpus nostrum animat et vivificat, sed in capite et vivendo sentit, et audiendo, et odorando, et gustando, et tangendo, in caeteris autem membris tangendo tantum; et ideo capiti cuncta subjecta sunt ad operandum, illud autem supra collocatum est ad consulendum; quia ipsius animae, quae consulit corpori, quodam modo personam sustinet caput; ibi enim omnis sensus apparet: sic universo populo sanctorum tanquam uni corpori caput est Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Et propterea Sapientia Dei, et Verbum in principio per quod facta sunt omnia, non sic assumpsit illum hominem ut caeteros sanctos; sed multo excellentius, multoque sublimius: quomodo ipsum solum assumi oportuit, in quo Sapientia hominibus appareret, sicut eam visibiliter decebat ostendi. Quapropter aliter sunt sapientes caeteri homines quicumque sunt, vel esse potuerunt, vel poterunt; et aliter ille unus Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, qui Sapientiae ipsius, per quam sapientes fiunt quicumque homines, non solum beneficium habet, sed etiam personam gerit. De caeteris enim sapientibus et spiritualibus animis recte dici potest, quod habeant in se Verbum Dei per quod facta sunt omnia: sed in nullo eorum recte dici potest, quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; quod in solo Domino nostro Jesu Christo rectissime dicitur.