CAPUT XIII.

14. Fides recta sit, et actio bona. Mens veritatis capax non est, nisi vitiis libera. Fides Ecclesiae de Trinitate. Subjiciamus ergo animam Deo, si volumus servituti subjicere corpus nostrum, et de diabolo triumphare. Fides est prima quae subjugat animam Deo; deinde praecepta vivendi, quibus custoditis spes nostra firmatur, et nutritur charitas, et lucere incipit quod antea tantummodo credebatur. Cum enim cognitio et actio beatum hominem faciant ; sicut in cognitione cavendus est error, sic in actione cavenda est nequitia. Errat autem quisquis putat veritatem se posse cognoscere, cum adhuc nequiter vivat. Nequitia est autem mundum istum diligere, et ea quae nascuntur et transeunt, pro magno habere; et ea concupiscere, et pro his laborare, ut acquirantur; et laetari, cum abundaverint; et timere, ne pereant; et contristari, cum pereunt. Talis vita non potest puram illam et sinceram  et incommutabilem videre veritatem, et inhaerere illi, et in aeternum jam non moveri . Itaque priusquam mens nostra purgetur, debemus credere quod intelligere nondum valemus; quoniam verissime dictum est per prophetam, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX).

15. Fides in Ecclesia brevissime traditur, in qua commendantur aeterna, quae intelligi a carnalibus nondum possunt; et temporalia praeterita et futura, quae pro salute hominum gessit et gestura est aeternitas divinae providentiae. Credamus ergo in Patrem et Filium et Spiritum sanctum: haec aeterna sunt et incommutabilia, id est, unus Deus, unius substantiae Trinitas aeterna; Deus ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia (Rom. XI, 36).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal