- Tabla de Contenidos
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
- CAPUT XXVII.
- CAPUT XXVIII.
- CAPUT XXIX.
- CAPUT XXX.
- CAPUT XXXI.
- CAPUT XXXII.
- CAPUT XXXIII.
CAPUT XVIII.
20. Nec audiendi negantes Christum habuisse verum corpus. Nec eos audiamus, qui non verum hominem suscepisse dicunt Filium Dei, neque natum esse de femina, sed falsam carnem et imaginem simulatam corporis humani ostendisse videntibus. Nesciunt enim quomodo substantia Dei administrans universam creaturam inquinari omnino non possit: et tamen praedicant istum visibilem solem radios suos per omnes faeces et sordes corporum spargere, et eos mundos et sinceros ubique servare. Si ergo visibilia munda a visibilibus immundis contingi possunt, et non inquinari; quanto magis invisibilis et incommutabilis Veritas per spiritum animam, et per animam corpus suscipiens, toto homine assumpto ab omnibus eum infirmitatibus nulla sui contaminatione liberavit? Itaque magnas patiuntur angustias, et cum timent, quod fieri non potest, ne humana carne Veritas inquinetur, Veritatem dicunt esse mentitam. Et cum ille praeceperit, dicens, Sit in ore vestro, Est, est; Non, non (Matth. V, 37); et Apostolus clamet, Non erat in illo Est et Non, sed Est in illo erat (II Cor. I, 19); isti totum corpus ejus falsam carnem fuisse contendunt, ut non sibi videantur imitari Christum, si non suis auditoribus mentiantur.