CAPUT XXX.

32. Non audiendi Luciferiani, qui licet non rebaptizent, praeciderunt se ab Ecclesia, quia resipiscentes ab Ariana haeresi recipiebat. Nec eos audiamus, qui quamvis neminem rebaptizent, praeciderunt se tamen ab unitate, et Luciferiani magis dici quam Catholici maluerunt. In eo enim quod intelligunt baptisma Christi non esse repetendum, recte faciunt. Sentiunt enim Sacramentum sancti lavacri nusquam esse, nisi ex catholica Ecclesia; sed eam formam secum habere sarmenta praecisa, quam in ipsa vite, antequam praeciderentur, acceperant. Hi sunt enim de quibus Apostolus dicit: Habentes speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes (II Tim. III, 5). Est enim magna virtus pietatis, pax et unitas; quia unus est Deus. Hanc illi non habent, quia praecisi ab unitate sunt. Itaque, si qui ex ipsis ad Catholicam veniunt, non iterant speciem pietatis quam habent; sed accipiunt virtutem pietatis quam non habent. Nam et amputatos ramos denuo posse inseri, si non permanserint  in incredulitate, apertissime Apostolus docet (Rom. XI, 23). Quod cum Luciferiani intelligunt, et non rebaptizant, non improbamus: sed quod etiam ipsi praecidi a radice voluerunt, quis non detestandum esse cognoscat? Et ideo maxime, quia hoc eis displicuit in Ecclesia catholica, quod vere catholicae sanctitatis est. Nusquam enim tam vigere debent viscera misericordiae, quam in catholica Ecclesia, ut tanquam vera mater nec peccantibus filiis superbe insultet, nec correctis difficile ignoscat. Non enim sine causa inter omnes Apostolos hujus Ecclesiae catholicae personam sustinet Petrus: huic enim Ecclesiae claves regni coelorum datae sunt, cum Petro datae sunt (Matth. XVI, 19). Et cum ei dicitur, ad omnes dicitur, Amas me? Pasce oves meas (Joan. XXI, 17). Debet ergo Ecclesia catholica correctis et pietate firmatis filiis libenter ignoscere; cum ipsi Petro personam ejus gestanti, et cum in mari titubasset (Matth. XIV, 30), et cum Dominum carnaliter a passione revocasset (Id. XVI, 22), et cum aurem servi gladio praecidisset, et cum ipsum Dominum ter negasset (Id. XXVI, 51, 70-74), et cum in simulationem postea superstitiosam lapsus esset (Galat. II, 12), videamus veniam esse concessam, eumque correctum atque firmatum usque ad dominicae passionis gloriam pervenisse. Itaque post persecutionem quae per Arianos haereticos facta erat, posteaquam pax, quam quidem Catholica in Domino tenet, etiam a principibus saeculi reddita est, episcopi qui perfidiae Arianorum in illa persecutione  consenserant, multi correcti redire in Catholicam delegerunt, damnantes sive quod crediderant, sive quod se credidisse simulaverant. Hos Ecclesia catholica materno recepit sinu, tanquam Petrum post fletum negationis per galli cantum admonitum, aut tanquam eumdem post pravam simulationem Pauli voce correctum. Hanc illi matris charitatem superbe accipientes, et impie reprehendentes, quia Petro post galli cantum surgenti non gratulati sunt (Matth. XXVI, 75), cum Lucifero, qui mane oriebatur, cadere meruerunt (Isai. XIV, 12).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal