CAPUT XV.

17. Nec audiendi qui inducunt tres deos. Nec eos audiamus, qui indignantur et stomachantur, quia non tres deos colendos dicimus. Nesciunt enim quid sit una eademque substantia; et phantasmatibus suis illuduntur, quia solent videre corporaliter vel animalia tria, vel quaecumque corpora tria locis suis esse separata: sic putant intelligendam substantiam Dei; et multum errant, quoniam superbi sunt; et non possunt discere, quia nolunt credere.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal