CAPUT XXVIII.

30. Nec qui dicunt Spiritum promissum venisse in Paulo, aut Montano, etc. Nec eos audiamus, qui dicunt Spiritum sanctum, quem in Evangelio Dominus promisit discipulis, aut in Paulo apostolo venisse, aut in Montano et Priscilla, sicut Cataphryges dicunt, aut in nescio quo Manete vel Manichaeo, sicut Manichaei dicunt. Tam enim caeci sunt  isti, ut Scripturas manifestas non intelligant; aut tam negligentes salutis suae, ut omnino non legant. Quis enim, cum legerit, non intelligat vel in Evangelio quod post Domini resurrectionem scriptum est, dicente Domino, Ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete hic in civitate, quousque induamini virtute ex alto (Luc. XXIV, 49)? Et in Actibus Apostolorum, posteaquam Dominus abscessit a discipulorum oculis in coelum, decem diebus peractis, die Pentecostes non attendunt apertissime venisse Spiritum sanctum; et cum essent illi in civitate, sicut eos ante monuerat, implevisse illos, ita ut loquerentur linguis. Nam diversae nationes quae tunc aderant, unusquisque audientium suam linguam intelligebant (Act. II, 1-11). Sed isti homines decipiunt eos qui negligentes catholicam fidem , et ipsam fidem suam quae in Scripturis manifesta est, nolunt discere , et quod est gravius et multum dolendum, cum in Catholica  negligenter versentur, haereticis aurem diligenter accommodant.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal