CAPUT XIV.

16. Non audiendi qui tres personas negant. Nec eos audiamus, qui dicunt Patrem tantummodo esse, nec habere Filium, nec esse cum eo Spiritum sanctum; sed ipsum Patrem aliquando appellari Filium, aliquando Spiritum sanctum. Nesciunt enim Principium ex quo sunt omnia, et Imaginem ejus per quam formantur omnia, et Sanctitatem ejus in qua ordinantur omnia.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal