- Tabla de Contenidos
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
- CAPUT XXVII.
- CAPUT XXVIII.
- CAPUT XXIX.
- CAPUT XXX.
- CAPUT XXXI.
- CAPUT XXXII.
- CAPUT XXXIII.
CAPUT XXIII.
25. Non audiendi, qui Filium Dei creaturam dicunt, quia passus est. Filium Dei sine divinitatis mutatione passum esse. Nec eos audiamus qui propterea volunt cogere ut inter creaturas Filium Dei numeremus, quia passus est. Dicunt enim: Si passus est, mutabilis est; et si mutabilis est, creatura est, quia Dei substantia non potest immutari. Cum quibus etiam nos dicimus et Dei substantiam commutari non posse, et creaturam esse mutabilem. Sed aliud est esse creaturam, et aliud suscipere creaturam. Filius ergo unigenitus Dei, qui est Virtus et Sapientia Dei, et Verbum per quod facta sunt omnia, quia immutari non potest omnino, suscepit humanam creaturam, quam lapsam erigere, atque inveteratam renovare dignatus est. Nec in ea per passionem ipse in deterius commutatus est, sed eam potius per resurrectionem in melius commutavit. Nec propterea Verbum Patris, id est unicum Dei Filium, per quem facta sunt omnia, negandum est natum et passum esse pro nobis. Et martyres enim passos dicimus et mortuos propter regna coelorum; nec tamen in ea passione et morte animae eorum occisae sunt. Dicit enim Dominus: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animae autem nihil possunt facere (Matth. X, 28). Sicut ergo martyres passos et mortuos dicimus in corporibus quae portabant, sine animarum interfectione vel morte; sic Filium Dei passum et mortuum dicimus in homine quem portabat, sine divinitatis aliqua commutatione vel morte.