CAPUT VIII.

9. Omnia divina providentia gubernari. Sed ut hae animae, quae habent voluntatem nocendi et rationem cogitandi, sub divinis legibus ordinatae sunt, ne aliquid injustum quisque patiatur; ita omnia et animalia et corporalia in genere suo et in ordine suo divinae providentiae legibus subdita administrantur. Ideo Dominus dicit: Nonne duo passeres asse veneunt, et unus eorum non cadit in terram sine voluntate Patris vestri (Matth. X, 29)? Hoc enim dixit, volens ostendere quidquid vilissimum homines putant,  omnipotentia Dei gubernari. Sic enim et volatilia coeli ab eo pasci, et lilia agri ab eo vestiri, Veritas loquitur (Matth. VI, 26, 28, 29, 30), quae capillos etiam nostros numeratos esse dicit (Id. X, 30). Sed quoniam mundas animas rationales per se ipse Deus curat, sive in optimis et magnis Angelis, sive in hominibus tota sibi voluntate servientibus; caetera vero per ipsos gubernat; verissime dici potuit etiam illud ab Apostolo, Non enim de bobus cura est Deo (I Cor. IX, 9). In Scripturis enim sanctis Deus homines docet quomodo cum hominibus agant, et ipsi Deo serviant: quomodo autem agant cum pecoribus suis, ipsi sciunt, id est, quomodo salutem pecorum suorum gubernent usu et peritia et ratione naturali; quae quidem omnia de magnis sui Creatoris opibus acceperunt. Qui ergo potest intelligere quomodo universae creaturae conditor Deus gubernet eam per animas sanctas, quae ministeria  ejus sunt in coelis et in terris; quia et ipsae sanctae animae ab ipso factae sunt, et in ejus creatura primatum tenent: qui ergo potest intelligere, intelligat, et intret in gaudium Domini sui (Matth. XXV, 21).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal