- Tabla de Contenidos
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
- CAPUT XXVII.
- CAPUT XXVIII.
- CAPUT XXIX.
- CAPUT XXX.
- CAPUT XXXI.
- CAPUT XXXII.
- CAPUT XXXIII.
CAPUT VII.
7. Ut corpus nobis subjiciatur, subjiciamus nos ipsos Deo, cui omnis creatura servit, velit nolit. Justorum et injustorum in hujus vitae bonis et malis discrimen. Sed ne quis forte hoc ipsum quaerat, quomodo fiat ut corpus nostrum servituti subjiciamus; facile intelligi et fieri potest, si prius nos ipsos subjiciamus Deo, bona voluntate et sincera charitate. Nam omnis creatura, velit nolit, uni Deo et Domino suo subjecta est. Sed hoc admonemur, ut tota voluntate serviamus Domino Deo nostro. Quoniam justus liberaliter servit, injustus autem compeditus servit. Omnes tamen divinae providentiae serviunt: sed alii obediunt tanquam filii, et faciunt cum ea quod bonum est; alii vero ligantur tanquam servi, et fit de illis quod justum est. Ita Deus omnipotens, Dominus universae creaturae, qui fecit omnia, sicut scriptum est, bona valde (Gen. I, 31), sic ea ordinavit, ut et de bonis et de malis bene faciat. Quod enim juste fit, bene fit. Juste autem sunt beati boni, et juste mali poenas patiuntur. Ergo et de bonis et de malis bene facit Deus, quoniam juste omnia facit. Boni sunt autem, qui tota voluntate Deo serviunt; mali autem necessitate serviunt: nemo enim leges Omnipotentis evadit. Sed aliud est facere quod lex jubet, aliud pati quod lex jubet. Quapropter boni secundum leges faciunt, mali secundum leges patiuntur.
8. Nec nos moveat quod in hac vita secundum carnem quam portant, justi multa gravia et aspera tolerant. Nihil enim mali patiuntur, qui jam possunt dicere quod ille vir spiritualis exsultat et praedicat Apostolus, dicens: Gloriamur in tribulationibus; scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 3-5). Si ergo in hac vita, ubi tanta tormenta sunt, possunt boni et justi viri, cum talia patiuntur, non solum aequo animo tolerare, sed etiam in Dei charitate gloriari ; quid cogitandum est de illa vita, quae nobis promittitur, ubi nullam de corpore molestiam sentiemus? Quoniam non ad hoc resurget corpus justorum, ad quod resurget corpus impiorum: sicut scriptum est, Omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur. Et ne quisquam putet non justis immutationem istam promitti, sed potius injustis, et eam existimet esse poenalem, sequitur et dicit: Et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur (I Cor. XV, 51, 52). Quicumque ergo mali sunt, sic ordinati sunt: quia et unusquisque sibi, et omnes invicem sibi nocent. Hoc enim appetunt quod perniciose diligitur, et quod eis facile auferri potest; et hoc sibi auferunt invicem, quando se persequuntur. Et ideo cruciantur quibus auferuntur temporalia, quia diligunt ea: illi autem qui auferunt, gaudent. Sed talis laetitia caecitas est, et summa miseria: ipsa enim magis implicat animam, et ad majora tormenta perducit. Nam gaudet et piscis, quando hamum non videns, escam devorat: sed cum piscator eum adducere coeperit, viscera ejus torquentur primo; deinde ab omni laetitia sua per ipsam escam de qua laetatus est, ad consumptionem trahitur. Sic sunt omnes qui de bonis temporalibus beatos se putant: hamum enim acceperunt, et cum illo sibi vagantur; veniet tempus ut sentiant quanta tormenta cum aviditate devoraverint. Et ideo bonis nihil nocent; quia hoc eis auferunt quod non diligunt: nam quod diligunt, et unde beati sunt, auferre illis nemo potest. Cruciatus vero corporis malas animas miserabiliter affligit, bonas autem fortiter purgat. Sic fit ut et malus homo et malus angelus divinae providentiae militent; sed nesciunt quid boni de illis operetur Deus. Non itaque pro meritis officii, sed pro meritis malitiae stipendiantur.