- Tabla de Contenidos
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
- CAPUT XXVII.
- CAPUT XXVIII.
- CAPUT XXIX.
- CAPUT XXX.
- CAPUT XXXI.
- CAPUT XXXII.
- CAPUT XXXIII.
CAPUT XI.
12. Modus liberandi hominem per Filium Dei incarnatum quam conveniens. Sunt autem stulti qui dicunt, Non poterat aliter Sapientia Dei homines liberare, nisi susciperet hominem, et nasceretur de femina, et a peccatoribus omnia illa pateretur? Quibus dicimus: Poterat omnino, sed si aliter faceret, similiter vestrae stultitiae displiceret. Si enim non appareret oculis peccatorum, lumen ejus aeternum utique, quod per interiores oculos videtur, inquinatis mentibus videri non posset. Nunc autem quia visibiliter nos commonere dignatus est, ut ad invisibilia praepararet, displicet avaris, quia non aureum corpus habuit; displicet impudicis, quia de femina natus est (multum enim oderunt impudici, quod concipiunt et pariunt feminae); displicet superbis, quod contumelias patientissime pertulit; displicet delicatis, quia cruciatus est; displicet timidis, quia mortuus est. Et ut non vitia sua videantur defendere, non in homine dicunt sibi hoc displicere, sed in Filio Dei. Non enim intelligunt quid sit aeternitas Dei, quae hominem assumpsit; et quid ipsa humana creatura, quae mutationibus suis in pristinam firmitatem revocabatur, ut disceremus, docente ipso Domino, infirmitates quas peccando collegimus, recte faciendo posse sanari. Ostendebatur enim nobis ad quam fragilitatem homo sua culpa pervenerit, et ex qua fragilitate divino auxilio liberetur. Itaque Filius Dei hominem assumpsit, et in illo humana perpessus est. Haec medicina hominum tanta est, quanta non potest cogitari. Nam quae superbia sanari potest, si humilitate Filii Dei non sanatur? Quae avaritia sanari potest, si paupertate Filii Dei non sanatur? Quae iracundia sanari potest, si patientia Filii Dei non sanatur? Quae impietas sanari potest, si charitate Filii Dei non sanatur? Postremo quae timiditas sanari potest, si resurrectione corporis Christi Domini non sanatur? Erigat spem suam genus humanum, et recognoscat naturam suam; videat quantum locum habeat in operibus Dei. Nolite vos ipsos contemnere, viri; Filius Dei virum suscepit. Nolite vos ipsas contemnere, feminae; Filius Dei natus ex femina est. Nolite tamen amare carnalia; quia in Filio Dei nec masculus nec femina sumus. Nolite amare temporalia; quia si bene amarentur, amaret ea homo quem suscepit Filius Dei. Nolite timere contumelias et cruces et mortem; quia si nocerent homini, non ea pateretur homo quem suscepit Filius Dei. Haec omnis hortatio, quae jam ubique praedicatur, ubique veneratur, quae omnem obedientem animam sanat, non esset in rebus humanis, si non essent facta illa omnia quae stultissimis displicent. Quem dignatur imitari vitiosa jactantia, ut ad virtutem percipiendam possit adduci, si erubescit imitari eum de quo dictum est antequam nasceretur, quod Filius Altissimi vocabitur (Luc. I, 32), et per omnes jam gentes, quod negare nemo potest, Filius Altissimi vocatur? Si multum de nobis sentimus, dignemur imitari eum qui Filius Altissimi vocatur: si parum de nobis sentimus, audeamus imitari piscatores et publicanos, qui eum imitati sunt. O medicinam omnibus consulentem, omnia tumentia comprimentem, omnia tabescentia reficientem, omnia superflua resecantem, omnia necessaria custodientem, omnia perdita reparantem, omnia depravata corrigentem! Quis jam se extollat contra Filium Dei? Quis de se desperet, pro quo tam humilis esse voluit Filius Dei? Quis beatam vitam esse arbitretur in iis quae contemnenda esse docuit Filius Dei? Quibus adversitatibus cedat, qui naturam hominis tantis persecutionibus custoditam credit in Filio Dei? Quis sibi esse clausum regnum coelorum putet, qui cognoscit publicanos et meretrices imitatos esse Filium Dei (Matth. XXI, 31)? Qua perversitate non careat, qui facta et dicta intuetur et diligit et sectatur illius hominis, in quo se nobis ad exemplum vitae praebuit Filius Dei?