CAPUT IV.

4. Manichaeorum error de gente tenebrarum contra Deum rebellante. Sic enim erraverunt Manichaei, qui dicunt ante mundi constitutionem fuisse gentem tenebrarum, quae contra Deum rebellavit: in quo bello credunt miseri omnipotentem Deum non sibi aliter potuisse succurrere, nisi partem suam contra eam mitteret. Cujus gentis principes, sicut illi dicunt, devoraverunt partem Dei, et temperati sunt ut posset mundus de illis fabricari. Sic dicunt Deum pervenisse ad victoriam cum magnis calamitatibus et cruciatibus et miseriis membrorum suorum: quae membra dicunt esse commixta tenebrosis visceribus principum illorum, ut eos temperarent, et a furore compescerent. Et non intelligunt tam sacrilegam esse suam sectam, ut credant omnipotentem Deum non per creaturam quam fecerit, sed per ipsam naturam suam bellasse cum tenebris: quod nefas est credere. Neque hoc solum, sed etiam illos qui victi sunt, factos esse meliores, quia furor eorum compressus est: Dei autem naturam quae vicit,  factam esse miserrimam. Dicunt etiam eam per ipsam commixtionem perdidisse intellectum et beatitudinem suam, et magnis erroribus et cladibus esse implicatam. Quam si aliquando vel totam purgari dicerent, magnam tamen impietatem contra omnipotentem Deum affirmarent, cujus partem crederent tanto tempore in erroribus et poenis esse jactatam sine aliquo peccati crimine. Nunc vero infelices audent adhuc dicere nec totam posse purgari; et ipsam partem quae purgari non potuerit, proficere ad vinculum, ut inde involvatur et illigetur malitiae sepulcro ; et sic ibi semper sit pars ipsa Dei misera, quae nihil peccavit, et affligatur in aeternum carcere tenebrarum . Hoc illi dicunt, ut simplices animas fallant. Sed quis tam simplex est, ut ista non sentiat esse sacrilega, quibus affirmant omnipotentem Deum necessitate oppressum esse, ut partem suam bonam et innocentem tantis cladibus obruendam et tanta immunditia inquinandam daret, et non totam liberare posset; et quod liberare non potuerit, aeternis vinculis colligaret? Quis ergo ista non exsecretur? quis non intelligat impia esse et nefanda? Sed illi quando capiunt homines, non ista prius dicunt; quae si dicerent, riderentur, aut fugerentur ab omnibus : sed eligunt capitula de Scripturis, quae simplices homines non intelligunt; et per illa decipiunt animas imperitas, quaerendo unde sit malum. Sicut in isto capitulo faciunt, quod ab Apostolo scriptum est, Rectores harum tenebrarum, et spiritualia nequitiae in coelestibus. Quaerunt enim deceptores illi, et interrogant hominem Scripturas divinas non intelligentem, unde sint in coelo rectores tenebrarum: ut cum respondere non potuerit, traducatur ab eis per curiositatem; quia omnis anima indocta curiosa est. Qui autem fidem catholicam bene didicit, et bonis moribus et vera pietate munitus est, quamvis eorum haeresim nesciat, respondet illis tamen. Nec enim decipi potest, qui jam novit quid pertineat ad christianam fidem, quae catholica dicitur, per orbem terrarum sparsa, et contra omnes impios et peccatores, negligentes autem etiam suos , Domino gubernante secura.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal