- Tabla de Contenidos
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
- CAPUT XXVII.
- CAPUT XXVIII.
- CAPUT XXIX.
- CAPUT XXX.
- CAPUT XXXI.
- CAPUT XXXII.
- CAPUT XXXIII.
CAPUT XXXI.
33. Nec audiendi Cathari negantes Ecclesiam posse omnia peccata dimittere, et vetantes viduas nubere. Nec eos audiamus, qui negant Ecclesiam Dei omnia peccata posse dimittere. Itaque miseri, dum in Petro petram non intelligunt, et nolunt credere datas Ecclesiae claves regni coelorum, ipsi eas de manibus amiserunt. Isti sunt qui viduas, si nupserint, tanquam adulteras damnant, et super doctrinam apostolicam se praedicant esse mundiores (I Tim. V, 14). Qui nomen suum si vellent agnoscere, mundanos se potius, quam mundos vocarent. Nolentes enim, si peccaverint, corrigi, nihil aliud elegerunt, nisi cum hoc mundo damnari. Nam quibus veniam peccatorum negant, non eos aliqua sanitate custodiunt, sed aegris subtrahunt medicinam; et viduas suas uri cogunt, quas nubere non permittunt. Non enim prudentiores habendi sunt, quam Paulus apostolus, qui maluit eas nubere, quam uri (I Cor. VII, 9).