- Tabla de Contenidos
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
- CAPUT XXVII.
- CAPUT XXVIII.
- CAPUT XXIX.
- CAPUT XXX.
- CAPUT XXXI.
- CAPUT XXXII.
- CAPUT XXXIII.
CAPUT V.
5. Spiritualia nequitiae in coelestibus, quo sensu dictum. Quoniam ergo dicebamus apostolum Paulum dixisse habere nos colluctationem adversus rectores tenebrarum et spiritualia nequitiae in coelestibus; et probavimus etiam istum aerem terrae proximum coelum vocari: oportet credere adversum diabolum et angelos ejus nos dimicare, qui gaudent perturbationibus nostris. Nam et ipse Apostolus alio loco diabolum principem potestatis aeris hujus appellat (Ephes. II, 2). Quamvis ille locus, ubi ait, Spiritualia nequitiae in coelestibus, possit et aliter intelligi, ut non ipsos praevaricatores angelos in coelestibus esse dixerit, sed nos potius, de quibus alio loco dicit, Conversatio nostra in coelis est (Philipp. III, 20): ut nos in coelestibus constituti, id est, in spiritualibus praeceptis Dei ambulantes, dimicemus adversus spiritualia nequitiae, quae nos inde conantur abstrahere. Magis ergo illud quaerendum est, quomodo adversus eos quos non videmus, pugnare possimus, et vincere; ne putent stulti adversus aerem nos debere certare.