CAPUT IX.

10. Hortatio ad gustandam dulcedinem Dei. Si autem hoc non possumus, quamdiu sumus in corpore, et peregrinamur a Domino (II Cor. V, 6), gustemus saltem quam suavis est Dominus, (Psal. XXXIII, 9) quia dedit nobis  pignus Spiritum (II Cor. I, 22, et V, 5), in quo sentiamus ejus dulcedinem: et desideremus ipsum vitae fontem, ubi sobria ebrietate inundemur et irrigemur, sicut lignum quod plantatum est secundum decursus aquarum, et dat fructum in tempore suo, et folia ejus non decident (Psal. I, 3)? Dicit enim Spiritus sanctus: Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt: inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Quoniam apud te est fons vitae (Psal. XXXV, 8-10). Talis ebrietas non evertit mentem, sed tamen rapit sursum, et oblivionem praestat omnium terrenorum: sed si possumus toto affectu jam dicere, Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus (Psal. XLI, 2).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal