- Tabla de Contenidos
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
- CAPUT XXVII.
- CAPUT XXVIII.
- CAPUT XXIX.
- CAPUT XXX.
- CAPUT XXXI.
- CAPUT XXXII.
- CAPUT XXXIII.
CAPUT XVI.
18. Nec illi qui negant aequalitatem et aeternitatem personarum. Nec eos audiamus, qui Patrem solum verum Deum et sempiternum esse dicunt; Filium autem non de ipso genitum, sed ab ipso factum de nihilo, et fuisse tempus quando non erat, sed tamen primum locum tenere in omni creatura; et Spiritum sanctum minoris majestatis esse quam Filium, et ipsum factum esse post Filium; et horum trium diversas esse substantias, tanquam aurum et argentum et aeramentum. Nesciunt enim quid loquantur, et de his rebus quas per oculos carneos videre consueverunt, vanas imagines ad disputationes suas transferunt. Quia revera magnum est mente conspicere generationem, quae non fit ex aliquo tempore, sed aeterna est; et ipsam Charitatem et Sanctitatem, qua Generator et Generatus ineffabiliter sibi copulantur: magnum et difficile est haec mente conspicere, etiamsi pacata et tranquilla sit. Non potest ergo fieri ut illi haec videant, qui terrenas generationes nimis intuentur, et ad istas tenebras addunt adhuc fumum, quem sibi contentionibus et certaminibus quotidianis excitare non cessant; habentes animas carnis affectibus diffluentes , tanquam ligna humore saginata, in quibus ignis fumum solum vomit et habere flammas lucidas non potest. Et hoc quidem de omnibus haereticis rectissime dici potest.