CAPUT XXIX.

31. Nec audiendi Donatistae negantes Ecclesiam per orbem esse diffusam. Donatus ipse a suis divisus. Donatus Romae cum Caeciliano causam dicens, nihil probat. Donatistae Baptismum nisi ipsi dederint, inanem esse volunt. Nec eos audiamus, qui sanctam Ecclesiam, quae una catholica est, negant per orbem esse diffusam, sed in sola Africa, hoc est, in parte Donati pollere arbitrantur. Ita surdi sunt adversus prophetam dicentem, Filius meus es tu, ego hodie genui te: postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 7, 8). Et alia multa, sive in Veteris, sive in Novi Testamenti libris, quae scripta sunt, ut apertissime declarent Ecclesiam Christi per orbem terrae esse diffusam. Quod cum eis objicimus, dicunt jam ista omnia fuisse completa, antequam esset pars Donati, sed postea totam Ecclesiam perisse, et in sola Donati parte reliquias ejus remansisse contendunt. O linguam superbam et nefariam! nec si vere sic viverent, ut vel inter se pacem postea custodirent. Nunc autem non attendunt jam in ipso Donato completum fuisse quod dictum est, In qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur vobis (Matth. VII, 2). Sicut enim Christum dividere conatus est, sic ipse a suis quotidiana concisione dividitur. Ad hoc etiam pertinet illud quod Dominus dicit, Qui enim gladio percusserit, gladio morietur (Id. XXVI, 52). Gladius enim illo loco, siquidem in malo positus est, discordiosam linguam significat, qua tunc ille infelix Ecclesiam percussit, sed non occidit. Non enim dixit Dominus, Qui occiderit gladio, gladio morietur; sed, Qui gladio usus fuerit, inquit, gladio morietur. Ergo ille percussit Ecclesiam lingua litigiosa, qua nunc ipse conciditur, ut omnino dispereat atque moriatur. Et tamen illud tunc  apostolus Petrus, non superbia sua, sed quamvis carnali, tamen amore Domini fecerat. Itaque admonitus recondit gladium: iste autem nec victus hoc fecit. Siquidem cum episcopo Caeciliano causam cum diceret, audientibus episcopis Romae, quos ipse petiverat, nihil eorum quae intenderat potuit probare; et sic remansit in schismate, ut suo gladio moreretur. Populus autem ipsius, quando non audit Prophetas et Evangelium, in quibus apertissime scriptum est Ecclesiam Christi per omnes gentes esse diffusam, et audit schismaticos, non Dei gloriam quaerentes, sed suam, satis significat servum se esse, non liberum, et aurem dexteram se habere praecisam. Petrus enim errans in amore Domini, servo, non libero, aurem dexteram praecidit. Ex quo significat, eos qui gladio schismatis feriuntur, et servos esse carnalium desideriorum, nondum eductos in libertatem Spiritus sancti, ut jam non confidant in homine; et non audire quod dextrum est, id est, Domini gloriam per catholicam Ecclesiam latissime pervagatam, sed audire sinistrum humanae inflationis errorem. Sed tamen cum Dominus dicat in Evangelio, cum per omnes gentes Evangelium fuerit praedicatum, tunc finem esse futurum (Matth. XXIV, 14); quomodo isti dicunt quod jam caeterae omnes gentes ceciderunt a fide, et in sola parte Donati remansit Ecclesia, cum manifestum sit, ex quo ista pars ab unitate praecisa est, nonnullas gentes postea credidisse, et adhuc esse aliquas quae nondum crediderunt, quibus quotidie non cessatur  Evangelium praedicari? Quis non miretur esse aliquem qui se christianum dici velit, et adversus Christi gloriam tanta impietate rapiatur, ut audeat dicere omnes populos gentium, qui modo adhuc accedunt Ecclesiae Dei, et in Dei Filium festinanter credunt, inaniter facere, quia non eos aliquis donatista baptizat? Sine dubio ista exsecrarentur homines, et eos sine dilatione relinquerent, si Christum quaererent, si Ecclesiam diligerent, si liberi essent, si aurem dexteram integram retinerent.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal