CAPUT XI.

29. Ambrosii contra Pelagianos testimonia, de originali peccato, de gratia Dei et de praesentis justitiae imperfectione. Sed et  jam gloriosissimo martyri Cypriano, ad istos cumulatius redarguendos beatissimum addamus Ambrosium: quoniam et ipsum Pelagius ita laudavit, ut ne ab inimicis quidem in ejus libris quod reprehenderetur, diceret inveniri. Quoniam ergo Pelagiani dicunt non esse originale peccatum, cum quo nascantur infantes, et Catholicis qui eis pro antiquissima Ecclesiae fide resistunt, haeresis Manichaeae crimen objiciunt: respondeat eis de hac re homo Dei catholicus, et ab ipso Pelagio in veritate fidei  laudatus Ambrosius; qui cum Isaiam prophetam exponeret , ait: «Idcirco Christus immaculatus, quia nec ipsa quidem nascendi solita conditione maculatus est.» Et alio loco in eodem opere, loquens de apostolo Petro: «Ipse se,» inquit, «obtulit, quod ante putabat esse peccatum, lavari sibi non solum pedes, sed et caput poscens (Joan. XIII, 9): quod illico intellexisset, lavacro pedum, qui in primo lapsi sunt homine, sordem obnoxiae successionis aboleri.» Item in eodem opere: «Servatum est igitur,» inquit, «ut ex viro et muliere, id est, per illam corporum commixtionem nemo videatur expers esse delicti; qui autem expers delicti est, expers est etiam hujusmodi conceptionis.» Item contra Novatianos scribens (Lib. 1 de Poenit., cap. 3): «Omnes homines,» inquit, «sub peccato nascimur. Quorum ipse ortus in vitio est, sicut habes lectum, dicente David: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea» (Psal. L, 7). Item in Apologia prophetae David: «Antequam nascamur,» inquit, «maculamur contagio, et ante usuram lucis originis ipsius accipimus injuriam, in iniquitate concipimur.» Item de Domino loquens: «Dignum etenim fuit,» inquit, «ut qui non erat habiturus corporeae  peccatum prolapsionis, nullum sentiret generationis naturale contagium. Merito ergo David flebiliter in se deploravit ipsa inquinamenta naturae, et quod prius inciperet in homine macula quam vita» (Cap. 11). Item de Arca Noe: «Per unum igitur,» inquit, «Dominum Jesum salus ventura nationibus declaratur, qui solus potuit  justus esse, cum generatio omnis erraret, non ob aliud , nisi quia natus ex virgine generationis obnoxiae privilegio minime teneretur. Ecce,» inquit, «in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea, dicit is qui justus prae caeteris putabatur. Quem igitur jam justum dixerim, nisi horum liberum vinculorum, quem naturae communis vincula non teneant ?» Ecce vir sanctus, Pelagii quoque testimonio in fide catholica probatissimus, Pelagianos negantes originale peccatum tanta manifestatione redarguit; nec tamen cum Manichaeis vel Deum nascentium conditorem negat, vel nuptias, quas Deus instituit et benedixit, accusat.

30. Pelagiani dicunt ab homine incipere meritum per liberum arbitrium, cui Deus subsequens gratiae retribuat adjumentum. Etiam hic eos refellat venerandus Ambrosius, dicens in Expositione Isaiae prophetae: «Quia humana cura  sine divina ope imbecilla est ad medendum, Deum auxiliatorem requirit.» Item in libro qui inscribitur, de Fuga saeculi (Cap. 1): «Frequens nobis,» inquit, «de effugiendo saeculo isto est sermo; atque utinam quam facilis sermo, tam cautus et sollicitus affectus . Sed quod pejus est, frequenter irrepit terrenarum illecebra cupiditatum, et vanitatum, offusio  mentem occupat, ut quod studeas vitare, hoc cogites animoque volvas. Quod cavere difficile est homini, exuere autem impossibile. Denique voti magis eam esse rem, quam effectus, testatur propheta dicendo, Declina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam (Psal. CXVIII, 36). Non enim in potestate nostra sunt  cor nostrum et nostrae cogitationes, quae improviso offusae mentem animumque confundunt, atque alio trahunt quam tu proposueris: ad saecularia revocant, mundana inserunt, voluptaria ingerunt, illecebrosa intexunt; ipsoque in tempore, quo elevare mentem paramus, insertis inanibus cogitationibus ad terrena plerumque dejicimur. Quis autem tam beatus, qui in corde suo semper ascendat? Sed hoc sine auxilio divino qui fieri potest? Nullo profecto modo. Denique supra eadem Scriptura dicit: Beatus vir cujus est auxilium ejus abs te, Domine; ascensus in corde ejus» (Psal. LXXXIII, 6). Quid apertius et sufficientius dici potest? Sed ne Pelagiani forte respondeant, eo ipso quo divinum auxilium poscitur , praecedere hominis meritum; idipsum meritum esse dicentes, quia orando fit dignus cui gratia divina subveniat: attendant quid idem vir sanctus dicat in Expositione Isaiae. «Et orare Deum,» inquit, «gratia spiritualis est. Nemo enim dicit Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto» (I Cor. XII, 3). Unde et exponens Evangelium  secundum Lucam: «Vides utique,» inquit, «quia ubique Domini virtus studiis cooperatur humanis, ut nemo possit aedificare sine Domino, nemo custodire sine Domino, nemo quidquam incipere sine Domino» (Lib. 2 in cap. 3 Lucae, n. 84, de Jesu baptizato). Numquid quoniam haec dicit vir tantus Ambrosius, et gratiam Dei, sicut filio promissionis congruit, grata pietate commendat, ideo destruit liberum arbitrium? aut eam vult intelligi gratiam, quam diversis locutionibus Pelagiani nolunt nisi legem videri, ut videlicet non ad faciendum quod cognoverimus, sed ad cognoscendum quid faciamus, nos Deus adjuvare credatur? Si hoc istum hominem Dei sapere existimant, quid de ipsa lege dixerit, audiant. In libro de Fuga saeculi: «Lex,» inquit, «os omnium potuit obstruere, non potuit mentem convertere» (Cap. 3). Item alio loco in eodem libro: «Lex,» inquit, «factum damnat, non aufert malitiam» (Cap. 7). Videant fidelem et catholicum virum Apostolo consentire dicenti, Scimus autem quia quaecumque lex loquitur, his qui in lege sunt loquitur, ut omne os obstruatur, et reus fiat omnis mundus Deo; quia non justificabitur ex lege omnis caro coram illo (Rom. III, 19 et 20). Ex eo enim apostolico sensu illa sumpsit et scripsit Ambrosius.

31. Jam vero quoniam Pelagiani dicunt, justos in hac vita vel esse vel fuisse, qui sine ullo peccato vixerint , in tantum ut vita futura, quae in praemio speranda est, provectior et perfectior esse non possit: etiam hic eis respondeat eosque refutet Ambrosius. Nam exponens Isaiam prophetam, propter id quod scriptum est, Filios genui et exaltavi, ipsi autem me spreverunt (Isai. I, 2), suscepit de generationibus quae ex Deo sunt disputare; atque in ipsa disputatione commemoravit testimonium Joannis, ubi ait, Qui natus est ex Deo, non peccat (I Joan. III, 9). Et eamdem quaestionem difficillimam tractans: «Cum hoc in mundo,» inquit, «nullus sit qui immunis sit a peccato, cum ipse Joannes dicat, Si dicimus quia non peccavimus, mendacem facimus illum (Id. I, 10). Si autem ex Deo nati non peccant, et de his intelligimus qui in hoc mundo sunt innumeros, necesse est aestimemus, qui per lavacri regenerationem Dei gratiam consecuti sunt. Sed tamen cum dicat propheta, Omnia a te exspectant, ut des illis cibum in tempore: dante te iis, colligent sibi; aperiente te manum tuam, universa implebuntur bonitate; avertente autem te faciem tuam, turbabuntur: auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum convertentur: emittes spiritum tuum, et creabuntur, et innovabis faciem terrae (Psal. CIII, 27-30): possunt non de quocumque tempore videri dicta, sed de futuro, quo erit nova terra et novum coelum. Turbabuntur ergo, ut principium sumant, atque aperiente te manum tuam, implebuntur universa bonitate ; quae non facile hujus saeculi est. Nam de hoc saeculo Scriptura  quid dicit? Non est qui faciat bonitatem, non est usque ad unum (Psal. XIII, 1). Si igitur diversae generationes sunt, et hic introitus in hanc vitam receptor est delictorum, in tantum ut spernatur etiam ipse qui genuit, alia autem generatio peccata non recipit; videamus ne qua sit post hujus vitae curriculum nostra regeneratio, de qua dictum est, In regeneratione, cum sederit Filius hominis in throno gloriae suae (Matth. XIX, 28). Sicut enim regeneratio lavacri dicitur, per quam detersa peccatorum colluvione renovamur: ita regeneratio dici videtur, per quam ab omni corporeae concretionis purificati labe, mundo animae sensu in vitam regeneramur aeternam; eo quod purior quaedam qualitas sit regenerationis, quam lavacri istius, ut non solum in actus ejus, sed ne in ipsas quidem cogitationes nostras aliqua cadat suspicio peccatorum.» Item alio loco in eodem opere: «Videmus,» inquit, «impossibile esse ut perfecte quis immaculatus esse possit in corpore constitutus; cum etiam Paulus imperfectum se dicat. Sic enim habet: Non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim. Et tamen post paululum ait: Quicumque ergo perfecti sumus (Philipp. III, 12, 15). Nisi forte quia est perfectio alia in hoc mundo, alia post illud perfectum  de quo dicit ad Corinthios, Cum venerit quod perfectum est (I Cor. XIII, 10); et alibi, Donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionem Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV, 13). Ut ergo perfectos secum multos ait Apostolus in hoc mundo sitos, qui si ad perfectionem veram respicias, perfecti esse non poterant, quia ipse dixit, Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12): ita et immaculati sunt in hoc mundo, et immaculati erunt in regno Dei; cum utique si minutius discutias, immaculatus esse nemo possit, quia nemo sine peccato.» Item in ipso: «Videmus,» inquit, «quia dum in hac vivimus vita, nos mundare debemus, et quaerere Deum, et incipere ab emundatione animae nostrae, et quasi fundamenta constituere virtutis, ut perfectionem purgationis  post hanc vitam mereamur adipisci.» Itemque in ipso: «Gravatus autem,» inquit, «et ingemiscens quis non loquatur, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? Ita eodem magistro omnes varietates interpretationis absolvimus. Nam si omnis infelix qui se corporis implicatum molestiis recognoscit, utique omne corpus infelix: neque enim felicem illum dixerim, qui confusus quibusdam mentis suae tenebris conditionem suam nescit. Illud quoque non absurdum ad intellectum accessit. Si enim homo qui se cognoscit, infelix est, infelices profecto omnes; quia unusquisque suam infirmitatem aut per sapientiam recognoscit, aut per insipientiam nescit.» Item in libro de Bono mortis» (Capp. 3 et 11): Operetur  igitur,» inquit, «mors in nobis, ut operetur et vita, bona vita post mortem, hoc est, bona vita post victoriam, bona vita absoluto certamine: ut jam lex carnis legi mentis repugnare non noverit (Rom. VII, 23), ut jam nobis nulla sit cum corpore mortis contentio.» Rursus in eodem: «Ergo,» inquit, quia justi hanc remunerationem habent, ut videant faciem Dei, et lumen  illud quod illuminat omnem hominem (Joan. I, 9); ab hinc induamus hujusmodi studium, ut appropinquet anima nostra Deo, appropinquet oratio , adhaereat illi nostrum desiderium, non separemur ab eo. Et hic quidem positi, meditando, legendo, quaerendo copulemur Deo: cognoscamus eum, ut possumus. Ex parte enim hic cognoscimus: quia hic imperfecta, illic perfecta omnia; hic parvuli, illic robusti. Videmus, inquit, nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Tunc revelata facie gloriam Domini speculari licebit, quam nunc animae corporis hujus concretis visceribus involutae, et quibusdam carnis hujus maculis et colluvionibus obumbratae sincere videre non possunt. Quis enim, inquit, videbit vultum meum, et vivet (Exod. XXXIII, 20)? Et recte: nam si solis radios oculi nostri ferre non possunt, et si quis diutius e regione solis intenderit, caecari solere perhibetur; si creatura creaturam sine fraude atque offensione sui non potest intueri; quomodo potest sine periculo sui vibrantem cernere vultum Creatoris aeterni, corporis hujus opertus exuviis? Quis enim justificatur in conspectu Dei (Psal. CXLII, 2); cum unius quoque dici infans mundus a peccato  esse non possit (Job XIV, 5, sec. LXX), et nemo possit de sui cordis integritate et castimonia gloriari» (Prov. XX, 9)?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal