- Tabla de Contenidos
CAPUT XVII.
34. An libido ante peccatum in paradiso esse potuerit. Sed constituite, Pelagiani, servata honestate ac fecunditate nuptiarum si nemo peccasset, qualem velitis in paradiso vitam illorum hominum cogitare, et unum de his quatuor rebus eligite. Procul dubio enim, aut quotiescumque libuisset, toties concubuissent; aut frenarent libidinem, quando concubitus necessarius non fuisset: aut tunc ad nutum voluntatis libido consurgeret, quando esse concubitum necessarium casta prudentia praesensisset; aut nulla ibi omnino existente libidine, ut caetera membra quaeque ad opera sua, sic ad opus proprium etiam genitalia jussis volentium sine ulla difficultate servissent. Horum quatuor quod vultis eligite. Sed puto quod duo priora respuetis, ubi libidini aut servitur, aut repugnatur. Namque illud primum tam praeclara honestas; hoc autem secundum tam magna felicitas non vult. Absit enim ut tantae illius beatitudinis decus, aut praecedentem semper sequendo libidinem ageret turpissimam servitutem, aut ei resistendo non haberet plenissimam pacem: absit, inquam, ut carnis concupiscentiam non opportune ad generandum, sed inordinata commotione surgentem, aut illi menti placere consentiendo satiare, aut illi quieti necesse esset dissentiendo cohibere.
35. Duarum vero reliquarum quamlibet elegeritis, non est adversus vos ulla contentione laborandum. Etsi enim quartum nolueritis eligere, ubi est omnium obedientium membrorum sine ulla libidine summa tanquillitas, quoniam jam vos ei fecit vestrarum disputationum impetus inimicos: illud vobis saltem placebit, quod tertio loco posuimus, ut illa carnalis concupiscentia, cujus motus ad postremam , quae vos multum delectat, pervenit voluptatem, nunquam in paradiso, nisi cum ad gignendum esset necessaria, ad voluntatis nutum exsurgeret. Hanc si placet vobis in paradiso collocare, et per talem concupiscentiam carnis, quae nec praeveniret, nec tardaret, nec excederet imperium voluntatis, vobis videtur in illa felicitate filios potuisse generari , non repugnamus. Ad hoc enim quod agimus, sufficit nobis quia nunc talis in hominibus non est, qualem in illius felicitatis loco esse potuisse conceditis. Qualis quippe nunc sit, profecto omnium sensus mortalium, etsi cum verecundia, confitetur: quia et castos etiam nolentes, eamque temperantia castigantes, inquietudine inordinata importunaque sollicitat, et plerumque sese volentibus subtrahit, nolentibus ingerit; ut nihil aliud inobedientia sua, quam illius priscae inobedientiae poenam se esse testetur. Unde merito de illa et tunc primi homines, quando pudenda texerunt, et nunc qui se utcumque hominem esse considerat, omnis pudens impudensque confunditur, absit ut de opere Dei, sed de poena primi veterisque peccati. Verum vos non pro religiosa ratione, sed pro animosa contentione, nec pro humano pudore, sed pro vestro furore, ne vel ipsa concupiscentia carnis vitiata credatur, et ex ea trahi originale peccatum; talem prorsus qualis nunc est, in paradisum conamini disputando revocare, eamque illic esse potuisse contendere, quam vel semper sequeretur inhonesta consensio, vel aliquando coerceret miseranda dissensio. Nos autem non multum curamus quid vos de illa sentire delectet. Quidquid tamen hominum per illam nascitur, si non renascatur, sine dubitatione damnatur, et necesse est esse sub diabolo, si non inde liberetur a Christo.