- Tabla de Contenidos
CAPUT XXIV.
42. Juliani Epistolae conclusionem refellit. Jam vero quod ita concludit Epistolam, ut dicat, «Nemo ergo vos seducat, nec se negent impii ista sentire. Sed si verum dicunt, aut audientia detur, aut certe isti ipsi episcopi, qui nunc dissident, damnent quae supra dixi cum Manichaeis ista tenere, sicut nos ista damnamus quae de nobis jactant; et fit plena concordia: quod si nolunt, scitote eos esse Manichaeos, et ab eorum vos abstinete consortiis;» contemnendum est potius quam refellendum. Quis enim nostrum dubitat anathema dicere Manichaeis, qui dicunt a bono Deo nec homines, nec nuptias institutas, nec legem datam, quae per Moysen Hebraeo populo ministrata est? Sed et Pelagianis non immerito anathema dicimus, qui tam sunt inimici gratiae Dei, quae venit per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 25), ut eam dicant non gratis, sed secundum merita nostra dari, ac sic gratia jam non sit gratia (Id. XI, 6); tantumque constituunt in libero arbitrio, quo in profundum demersus est homo, ut eo bene utendo dicant hominem mereri gratiam: cum nemo bene illo uti possit, nisi per gratiam, quae non secundum debitum redditur, sed Deo gratis miserante donatur. Parvulos autem ita contendunt esse jam salvos, ut a Salvatore audeant negare salvandos. Et haec exsecrabilia dogmata tenentes et seminantes, adhuc insuper flagitant audientiam, cum damnati debeant agere poenitentiam.